Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 560, S. 486
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 560, S. 486

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 560, S. 486
N os Emicho Dei gratia episcopus Spirensis. Ad univer- sorum notitiam cupimus pervenire, quod pro eo, quod Ar- noldus, miles de Engassen, nobis per annum continuum a dato praesentium in equis et armis decentibus promisit as- sistere fideliter et servire, eidem in remunerationem sui ser- vitii sexaginta libras hallensium damus, de quibus ipsum us- que ad festum beati Martini proxime venientem promittimus expedire. Eadem si non solverimus dicto termino solutionis elapso, idem miles praenotatam pecuniam apud judaeos re- cipere poterit sub usura competenti. Ita quod si iofra quar- tale anni, postquam dictam pecuniam receperit ad usuram, eandem usuram cum debito principali non persolverimus, ex tunc praefatus miles pignora nostra invadere poterit abs- que omni nostra offensa, quousque de dictis debito et usura fuerit plenarie satisfactum. Hoc adjecto, quod quandtfcyus pignora nostra invaserit, deinceps nullae usurae ratione dicti debiti accipere poterunt vel debebunt. In cujus rei testi- monium sigillum nostrum duximus praesentibus appendendum. Datum et actum anno Domini MCCCXV. quarto kal. martii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 560, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/961ab98e-46eb-472f-8897-58493e9f4475/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success