Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 248, S. 219
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 248, S. 219
Fridericus Dei gracia comes de Zolra, omnibus Christi fide- libus presentem cedulam inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Universitati vestre tenore presencium sub at- testacione sigilli nostri profitemur, quod nos recepimus a do- mino decano et capitulo Spirensis ecclesie ducentas viginti marcas puri argenti, in quibus nobis tenebantur de bonis in Meckenheim, que ipsis vendidimus in perpetuum possidenda, warandiam eis plenariam ubicunque locorum debemus, prout necesse fuerit prestituri. Ut autem prenominata vera sint et a nullo postmodum violari possint, hanc literam conscriptam dicto capitulo dedimus sigillo nostro communitam. Datum anno Domini MCCXXXVI. IIII. nonas iunii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 248, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/9f20c266-3ff6-41e4-b197-a09739294192/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success