Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 56, S. 67
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 56, S. 67


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 56, S. 67
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Ruodigerus, qui et Huozmannus cognomine, Nemetensis qualiscunque epi- scopus. Cum ex Spirensi villa urbem facerem, putavi milies amplificare honorem loci, si et iudeos colligerem. Collectos igitur locavi extra communionem et habitacionem ceterorum
4*
58 1084 september 13.
civium, et ne a peioris turbe insolencia facile turbarentur, muro eos circumdedi. Locum vero habitacionis eorum, quem iuste acquisieram, primo namque clivum partim pecunia, partim commutacione, vallem autem dono coheredum accepi, locum inquam illum tradidi eis ea condicione, ut annuatim persolvant tres libras et dimidiam Spirensis monete ad com- munem usum fratrum. Attribui eis eciam intra ambitum ha- bitacionis sue, et e regione extra usque ad navalem portum liberam potestatem commutandi aurum et argentum, emendi vero et vendendi omnia, que placuerint, eandem quoque li- cenciam tradidi eis per totam civitatem. Dedi insuper eis de predio ecclesie locum sepulture sub hereditaria condicione. Illud quoque addidi, ut, si quis iudeus aliunde apud eos ho- spitatus fuerit, nullum ibi solvat thelonium. Deinde sicut tri- bunus urbis inter cives, ita archisynagogus omnem iudicet querimoniam, que contigerit inter eos vel adversus eos. At si quam forte determinare non potuerit, ascendat causa ante episcopum civitatis vel eius camerarium. Vigilias, tuiciones, municiones circa suum tantummodo exhibeant ambitum, tuicio- nes vero communiter cum servientibus. Nutrices quoque et cenducticios servientes ex nostris Ucite habeant. Carnes mactatas, quas viderint sibi illicitas secundum legis sue sanctionem, licite vendant christianis, licite emant eas chri- stiani. Ad summam, pro cumulo benignitatis, concessi illis legem, quamcunque meliorem habet populus iudeorum in qua- libet urbe theutonici regni. Ouam tradicionem atque conces- sionem, ne aliquis meorum successorum eis peiorare vel ad maiorem censum eos constringere valeat, tanquam ipsi hanc condicionem sibi usurpaverint et non ab episcopo acceperint, hanc cartam predicte tradicionis reliqui eis. Et ut eiusdem rei memoria per temporalia secula permaneat, manu propria subscribendo corroboravi ac sigilli mei impressione, ut infra videri potest, insigniri perfeci. Data est hec carta idibus septembris, anno dominice incarnacionis MLXXXIIII. indictione VII. mediante fere ianuario, anno XII. ex quo cepit presidere in eadem civitate prenominatus episcopus, cuius est caracter iste j\
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 56, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/a2ea2ae7-a0cc-49f0-b767-bc505dd08708/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success