Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 215, S. 195
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 215, S. 195
H. Dei gracia Romanorum rex et semper augustus, univer- sis imperii fidelibus, quibus presens scriptum exhibitum fu- erit, graciam suam et omne bonum. Cum ex suscepto regni nostri gubernaculo unicuique ius suum couservare teneamur, inde est, quod ea que geruntiH- coram nobis et per iudicium et approbatas sentencias deffiniuntur, ne tractu temporis ant
12*
186 1230 ianuar 22.
callididate cuiusquam possint obfuscari vel retractari memo- rie litterarum sepius commendamus. Ex insinuacione igitur presencium notum esse volumus, quod constituti coram nobis apud Spiram dilecti fideles nostri, prepositus, decanus totum- que capitulum Spirensis ecclesie maioris, per testes idoneos et sufficientes probaverunt, quod domus lapidea in Esselin- gen sita prope cimiterium attineat ecclesie in Esselingen pleno iure, que ecclesia cum omnibus attinenciis maiori ec- clesie Spirensi dinoscitur attinere. Ne igitur super eadem domo prenotati canonici possent in posterum ab aliquo mo- lestari, presens scriptum nostro sigillo celsitudinis roboratum ipsis precepimus exhibere. Testes, qui interfuerunt, hii sunt, G. de Hohinloch, R. de Kyselawe, C. de Rietberg, L. de Schippha, C. pincerna de Dinginberg, F. de Tanne.. C. de Witirstat, H. de Scharphinecke, Rindesmule, E. de Her- tingisberge, H. de Crophisberg, et alii quam plures. Datum apud Spiram, anno dominice incarnacionis MCCXXX. XI. kal. febrtiarii, indictione III.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 215, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/a859bf3c-1d3f-4173-a6e6-8364a4a0e5ec/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success