Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 209, S. 192
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 209, S. 192


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 209, S. 192
H Dei gracia Romanorum rex et semper augustus, omni- bus hanc paginam inspectoribus in perpetuum. Noverint universi presentes et futuri, quod in presencia nostra, dilecto principe nostro episcopo Spirensi pro se et ecclesia sua ex una parte et domina de Heymesberg relicta quondam Ph. de Bolande et filiis eius ex altera parte, coram nobis in iudicio constitutis, proposuit eadem domina, quod episcopus dictus et ecclesia sua in ducentis duobus millibus marcarum argenti teneretur eidem, quas cancellario bone memorie antecessori suo nomine Spirensis ecclesia mutuaverit et eas sibi restitui petivit. Ad quod episcopus respondit, quod eadem domiua pro eadem causa ipsum quandoque coram nobis et principi- bus nostris in iudicio convenisse et tandem post multos la- bores et altercaciones hinc inde habitas, Hagenawe communi dictante sentencia principum coram nobis in iudicio a iam dicte domine impeticione absolutus fuisset, sicut probavit li- teris testimonialibus nostro sigillo et aliorum principum si- gillis sigillatis. Deinde sentenciatum fuit coram nobis, quod
183
si per vivos testes posset probare, quod in iudicio nostro absolutus fuisset sentencia diffinitiva, nos domine silencium et suis heredibus indicere deberemus. Dictus vero episcopus proprio iuramento et prepositi maioris ecclesie et Storronis canonici Spirensis, qui eidem episcopo iurati, coram nobis testimonium perhibuerunt, probavit, quod quandoque Hage- nawe sentencia diffinitiva coram nobis absolutus fuit. Unde nos iterato ipsum et ecclesiam suam ab impeticione iam dicte domine et heredum suorum absolvimus. Acta sunt hec Bobardie, anno Domini MCCXXVIII. Ad cuius rei perennem memoriam presentem cedulam nostro sigillo et aliorum nostro- rum principum sigillis fecimus roborari, episcopi Babenber- gensis, episcopi Wormaciensis... Testes huius facti, mar- chio de Baden, Eberhardus de Eberstein, Gerlacus de Bu- tingen, burggravius C. de Nurenberg, dapifer de Walpurch, pincerna de Wintersteten, Ludewicus de Scife, Cuonradus pincerna de Ctfngenbach, Cuonradus de Sundefelt, fratres de Grindelach, Engelhardus de Nideche, Ulricus de Druthe- lingen, Cuonradus de Stouff, Hertwicus magister cognomine Seilnich, Heinricus camerarius de Giselingen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 209, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/ad8fd9e9-36f5-4c39-bb3a-e61e26f760ca/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success