Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 336, S. 279
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 336, S. 279
Emecho comes in Liningin, omnibus ad quos presentes li- tere pervenerint, subscriptis plenam fidem adhibere. Cum natura humana labilis sit, homo cum natus est ad laborem, brevi vivens tempore, consequens est, ut et memoria in ipsa natura humana fundata labilis et corruptibilis inveniatur. Qsa- propter ea que apud homines aguntur literis commendantur, ut si gesta presencia seu contractus et futuris hominibus in- notescant et presencium memoria corroborentur. Presentibus igitur literis presentibus hominibus et futuris constare volu- mus, quod nos curtem nostram et fratruelis nostri Friderici in Bnele sitam, cum edificiis et ad edificia spectantibus agris, pratis, vineis, censibus, terris cultis et incultis, et omnibus iuribus eidem curti attinentibus, decano et capitulo Spirensi centum et quinquaginta marcis puri argenti vendidimus, et ipsis predictam curtem cum iuribus supra expressis in ius et proprietatem tradentes liberam ab omni exactione et ab omni genere servitutis absolutam, sicut et nos et antecessores nostri usque ad hec tempora possidebamus, assignavimus eisdem recognoscentes, quod ipsis secundum consuetudinem terre plenam warandiam ubicunque locorum facere debemus, pro- fitemur eciam predictam pecuniam ab ipsis recepisse ex con- tractu vendicionis et excepcioni pecunie non numerate, ac- tioni in factum, excepcioni doli et breviter omni excepcioni bone fidei contractui contrarie rennnciamus. Et ut predictus contractus minorem possit recipere calumpniam, uxor nostra legitima Elisabetha, relicta fratris nostri Friderici Udalhar- dis, filius ipsius Fridericus, quorum ipsum predium una no- biscum commune fuit, vendicioni dicte consenserunt et singula et universa, que superius expressa sunt, per ipsorum sigilla profitentur, sicut et nos presentem literam nostri sigilli mu
270 1286 marz 1.
nimine fecimus roborari. Datum anno Domini millesimo du- centesimo quinquagesimo sexto, kal. marcii. Testes qui pre- dicto contractui interfuerunt sunt hii: Stephanus de Duren- keim, Ulricus de Wingarten, Heinricus Snitelouch, Egeno de Lachen, Albertus de Altorf, Dithricus de Staphel, Arnol- dus de Engazzin milites, Bertoldus et Gotelmannus fratres de Meti, Conradus de Richenbach, C de Wartinberg milites, et alii quam plures. Fideiussores huius contractus sunt: C. de Richenbach, Helfricus de Isenburg, Stephanus de Durin- keim, Wranco de Lammesheim milites.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 336, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/ae2ef865-c242-469f-a9a0-796236dd28f1/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success