Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 265, S. 230
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 265, S. 230


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 265, S. 230
Gfregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Si- frido decano et capitulo Spirensi, salutem et apostolicam be- nedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et hones- tum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut ea per sollicitudinem officii no^tri ad debitum perducatur eftec- tum. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris iustis precibus inclinati, ecclesiam in Didensheim cum pertinenciis suis ad ecclesiam vestram sicut asseritis pleno iure spectantem, prout eam iuste et pacifice possidetis, vobis et ipsi ecclesie per nos auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat
1239 october 16.
hanc paginam nostre confirmacionis infringere. vel ei ausu "temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presump- serit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Anag- nie, XV. kal. novembris, pontificatus nostri anno tercio decimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 265, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/af712e0d-1763-421b-979b-636be3714b2b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success