Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 617, S. 558
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 617, S. 558



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 617, S. 558
Ego Volkardus de Lutera, piesbyter et praebendarius ec- clesiae Spirensis, fenore praesenthim profiteor et publice re- cognosco, quod licet inter venerabilem patrem et dominuni, dominum Gerhardum, electum, confirmatum ecclesiae Spiren- sis, ex una parte et me ex altera super omnibus debitis, ac- tionibus, obligationibus et petitionibus mihi contra reveren- dum patrem et dominum, dominum Baldwinum, sanctae Tre- virensis ecclesiae archiepiscopum, aut suos qualitercunque competentibus ex causa seu occasione administrationis seu procurationis bonorum et jurium ecclesiae Spirensis per me factae et gestae, vice et mandato jam dicti domini mei Bald- wini archiepiscopi, eo tempore seu temporibus, quibus prae- fatus pater et dominus, dominus Baldwinus archiepiscopus jurium et bonorum et rerum ipsius ecclesiae Spirensis pro- visor fuit et administrator, ratione debita et sufficienti et computo praebibitis sit repertum, quod in omnibus hujusmodi debitis, actionibus et petitionibus michi, ut praedicitur, com- petentibus et obligationibus universis per me factis et ad quas obligatus sum et fui in unam summam collatis redactis, jam dictus pater et dominus meus, dominus Gerhardus elec- tus, confirmatus Spirensis ex tractatu et conventione inter ipsum et praefatum dominum Baldwinum in restitutione ad- ministrationis praedictae habitis et factis in sexcentis septua- gmta tribus libris et novem solidis hallensiitm teneretur ac praefatus pater et dominus meus, dominus Gerhardus in so- lutione ipsius summae omnes redditus, census, obventiones et utilitates sibi et ecclesiae Spirensi in oppido Landawe in festo beati Martini episcopi annuatim cedentes et obvenien- tes michi deputaverit, ita ut quolibet anno de eisdem red- ditibus, censibus, obventionibus et utilitatibus libere et sine omni impedimento possem et deberem percipere ducentas libras hallensium, quousque debitum praedictum sexcentarum septuaginta trium librarum et novem solidorum hallensium michi integre et debite persolvetur, prout haec in literis michi desuper datis plenius continetur, ac ego ex causa seu causis praedictis ducentas libras haliensium juxta modum praemissum in Landawe reperim in festo beati Martini episcopi proxime transacto, nunc tamen ob reverentiam jam dicti mei domini Gerhardi electi, confirmati et intuitu gratiae, favoris et promotionis, quos idem dominus meus Gerhardus
1339 november 2.
michi hactenus impendit et favorabiliter impendere poterit in futuruin, libere et ex certa scientia volo et publice recog- nosco, quod si et postquam in festo beati Martini episcopi proxime affuturo michi de centum libris hallensium cessante fraude fuerit satisfactum, ita quod inclusis dictis ducen- tis libris jam michi solutis, ut dictum est, solutio et satis- factio tricentarum librarum hallensium michi compleatur, ex tunc praefatus dominus meus Gerhardus et fidejussores michi per eum pro solutione totius dicti debiti constituti, sint et esse debeant, quantum ad residuum summae supradictae et etiam quantum ad debitum, quod Conradus dictus Frispecher civis Spirensis virtute dictae administrationis a me petit libere peni- tus et absolute et omnis obligatio seu promissio michi facta finita sit et extincta,,cautiones etiam et literae super praemis- sis michi datae irritae sint atque cassae, insuper cum prae- fatus pater et dominus meus Gerhardus michi et Johanni dicto Horemich piscatori Spirensi et nostris heredibus seu successoribus piscarias vulgariter nominatas die lusse, die kolden, das diefe wasser, cum pratis, pascuis, virgultis et aliis pertinentiis universis ac omhes ususfructus et utilitates earundem piscariarum, bonorum et pertinentiarum tenendas, possidendas et utendas et fruendas hbere ad spatuim quin- decim annorum pro certo pretio sibi per nos mercato, tra- dito et soluto vendiderit et tradiderit sub certis pactis et modis, prout haec in literis desuper confectis plenius conti- netur. Ego etiam ob reverentiam jam dicti domini mei Gerhardi ac sui favoris et gratiae intuitu ex certa scientia et libere volo et recognosco et ex causa praestitae donatio- nis in eum personaliter factae irrevocabiliter ordino, quod si me ante finem dictorum quindecim annorum, quod absit, mori contingat, jam dictus pater et dominus meus Gerhardus, si me decedente ipsum michi supervivere contingat, et non aliter, in locum et portionem meam in dictis usibus et utili- tatibus piscariarum et bonorum michi et praedicto Johanni venditis siiccedat. Ita tamen, quod si eundem dominum meum Gerhardum post obitum meum et ante finem dictorum quin- decim annorum decedere etiam contingat, usus, redditus et utilitates dictarum piscariarum, bonorum et pertinentiarum pro residuo tempore seu annis, si qui de jam dictis quinde- cim annis superfuerint, personis ecclesiae Spirensi et choro deservientibus cedant pro praesentia et in remedium animae meae inter ipsas aequaliter dividantur. In quorum onmuun
1339 novomber 2.
praemissorum testimonium sigillum meum proprium praesen- tibus est appensum. Datum anno Domini millesimo tricen- tesimo trigesimo nono, crastino omnium sanctorum.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 617, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/b253fbff-e418-4cdb-9fb0-c95d794c2b1c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success