Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 205, S. 189
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 205, S. 189
Beringerus Dei gracia Spirensis episcopus. Omnibus notum fieri volumus et manifestum, quod dum coram nobis esset contencio inter canonicos claustrales et thelonarios nostrot, utrum persone et res ipsorum in Reno passagium vel alias thelonium solvere deberent, presentibus prelatis ecclesiarum, ministerialibus melioribus nostris, nec non civibus nostre ci- vitatis ab omnibus, tam clericis quam laicis, fuit coram no- bis in iudicio sentenciatum et approbatum, quod omnes res et persone omnium canonicorum Spirensium, tam maioris quam aliarum ecclesiarum Spirensium, libere transire Renum sine omni passagio, aliasque civitatem exire et redire, in- ducere et reducere deberent, nec non ab omni exactione
1226 mai.
immunes permanere, nisi de mera sua voluntate vellent ali- quid erogare. Ad cuius rei memoriam presentem paginam sigillo nostro roboravimus. Acta sunt hec anno Domini MCCXXVI. mense maio, multorum sub testimonio «virorum, tam clericorum quam laicorum.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 205, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/b534d1fb-07fd-4251-801f-2e7d52e4fa89/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success