Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 425, S. 351
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 425, S. 351

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 425, S. 351
1276. 3*1
prebendarius Spirensis, bona Ebelini civis quondam Spiren- sis seu proventus eorum de manu nostra colligendos et no- bis restituendos suscipiens, licet bona eadem in vita sua percepit, percepta tamen de eis nobis prout debuit red- dere non curavit. Quare post obitum eiusdem magistri Con- radi curiam ipsius cum suis pertinenciis, quam habuit in Berghusen, vendicavimus, non sinentes, ut capitulum eccle- sie Spirensis curia seu bonis antedictis ad ipsos titulo col- locacionis pertinentibus utifrui possit, nisi debito nobis ante- posito persoluto. Demum nobis ex parte una et decano et ca- pitulo Spirensi ex altera super hiis in Albertum de Remichin- gen, Eberhardum de Offenbach canonicos Spirenses, Albertum de Erlecheim et Bertoldum de Remichingen milites arbitrosque convenientibus, de mandato arbitrorum eorundem octoginta libras hallencium recepimus in restaurum debiti, quo nobis magister Conradus antedictus tenebatur et pro quibus curiam eius in Berghusen cum suis pertinenciis aliquando magistri Conradi Thytan, nunc decani et capituli Spirensis, in totum absolvimus et liberam eam relinquimus ecclesie Spirensi, et absolvimus ecclesiam Spirensem et omnes, quorum mterest vel interesse possit, ab omni impedicione, que nobis et nos- tris seu nomine nostro competere possit super debiti ante- positi qualicunque impedicione. In cuius rei testimonium nostrum et arbitrorum predictorum sigilla presentibus sunt appensa. Acta sunt hec anno Domini MCCLXXVI.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 425, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/b545054f-8848-412f-b57e-a98d80a40d61/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success