useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  440
Signature: 440

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
388. Olto von Bruchsid bekennt die gefiille, womit der kanzler Otto die St. Peters pfriinde im dome zu Speyer stiftete, xii schulden.
Source Regest: 
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 440, S. 363
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 440, S. 363

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 440, S. 363

      x

      1278 iuli 4.

      Nobil is vir, Otto de Bruchsella, presencium inspectoribus ple- nitudinem omnis boni. Licet in omnibus hominum agendis fidei constancia tenenda sit, in eis tamen, que a fidelibus ob cultum divinum et ob animarum consolacionem ecclesiis of- feruntur, maior est adhibenda, ut per omnia robur obtineant firmitatis. Quare est, quod singulis ac universis, quibus li- tere presentes in posterum exhibite fuerint, constare dignum duxi, quod ego receptis ducentis libris hallencium, quas pa- ternus meus pie recordacionis Otto, quondam prepositus sancti Widonis Spirensis, cancellarius curie regalis, ad emendos redditus prebende sacerdotalis per eum institute et deser- viende in choro Spirensi et ad sanctum Petrum in cripta ibidem, Baldemaro sacerdoti de Gunbach, tunc viventi nunc mortuo, per eum deputate, pro quibus absolvendis quinqua- ginta modios siliginis boni frumenti annis singulis in nativi- tate sancte Marie sub expensis meis in granario ecclesie Spirensis capitulo ibidem et preposito sancti Widonis, ad quos collacio prebende huiusmodi pertinet, presentandos et usibus sacerdotis, qui pro tempore in prebenda iam dicta deserviet, reservandos me obligo et heredes meos. Insuper ut securior sit ecclesia Spirensis et prebendarius antedictus, curiam meam propriam in Bruchsella cum bonis et attinen- tibus, que sufficiunt ad culturam duorum aratrorum, cum om- nibus appendenciis et iuribus suis in manum capituli Spiren- sis do pro pensione quinquaginta modios siliginis annuatim Bolvendos, ita ut quocunque annorum hec pensio in festo beati Martini Spire in toto vel in parte soluta non fuerit, in duplo tenebor, et ex tunc si usque ad epiphaniam in solu- cione pensionis et dupli negligens fuero, curia mea antedicta cum omnibus pertinenciis suis capituli Spirensis erit, nec ali- quod ius in posterum in ea habebimus, ego vel heredes mei. Specialem eciam capitulum Spirense mihi graciam hanc im- pendit, quod ducentas a me libras ballencium, si cum eas obtulero pro pensione quinquaginta modiorum siliginum, quos teneor alibi reemenda, capitulum illas recipiet et a solucione pensionis me absolvet et curiam meam cum suis pertinenciis libere mihi remittet. Cuius gracie ut salva mihi remaneat, in literis facio mencionem. Hec autem ut rata permaneant, presentes sigillis venerabilis domini mei Fr. Dei gracia Spi-

      Remliug'* Urkundenbucb. 23

      1278 iuli 4.

      rensis episcopi et capittilorum sancti Germani, sancti Wido- nis et sancte Trinitatis et officialis curie Spirensis et meo signatas capitulo Spirensi dedi. Datum et actum anno Do- mini MCCLXXVIII. IV. nonas iulii.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.