Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 233, S. 209
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 233, S. 209


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 233, S. 209
Cuno miseracione divina Wizenburgensis abbas, omnibus in perpetuum. Consuevit modernorum hominum malignitas rebus rite gestis derogare. Unde opere precium est, ut ea que fide- liter geruntur scriptis vel hominum testimonio confirmentui, ne rabie malignancium postmodum possint infirmari. Ad ag- nicionem igitur omnium, tam presencium quam futurorum, te- norem presencium intuencium cupimus pervenire, profitentes et protestantes, quod nos sedulis dilectorum nostrorum ca- pituli, videlicet maioris ecclesie Spirensis precibus inclinati, ius patronatus ecclesie in Bullinkeim quantum ad ius presen- tandi dicto capitulo simpliciter ac pure donavimus, decimas,
1234 februar 26.
census et cetera iura quocunque nomine dicantur. infra limites eiusdem parochie nobis competencia integraliter reservantes. Ne autem quisquam successorum nostrorum contra hanc nos- tre donacionis liberalitatem venire presumat, presentem ce- dulam in huius rei testimonium conscriptam prefato capitulo et ecclesie nostre sigillis dedimus communitam. Actum anno Domini MCCXXXIIII. indictione VII. (VI.) IlII. kal. marcii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 233, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/c01532bb-7265-4397-a1c5-b13553e2c32b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success