Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 62, S. 72
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 62, S. 72


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 62, S. 72
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia tercius Romanorum imperator augustus. Universis Dei nostrique fidelibus tam futuris quam presenti- bus notum esse volumus, qualiter nos pro remedio anime no- stre ac pro memoria patris nostri Heinrici, avi Cuonradi et avif Gisle,. per interventum fidelis nostri Huozmanni Spi- rensis episcopi, sancte Marie ad Spirensem ecclesiam duos comitatus, unum in Liutramesforste situm, in pago qui dici- tur Spirichgowe, alterum in episcopatu Spirensi pertinentem ad locum nomine Uorechheim cum omni utilitate, que inde provenire potest, in proprium dedimus. Ea videlicet racione, ut predictus episcopus et successores eius in comitatibus illis tale ius et potestatem deinceps habeant, qualem hactenus illic laici comites habuerunt. Cuius donacionis auctoritas ut
1086 ianuar 12.
semper stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi, quam, sicut infra apparet, manu propria roborantes, impressione sigilli nostri iussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti .{.. Heriman- nus cancellarius vice Wezelonis archicancellarii recognovit. Data II. idus ianuarii, anno ab incarnacione Domini MLXXXVI. indictione VIIII. anno autem domini Heinrici imperatoris, regni quidem XXXI. imperii vero II. Actum Spire feliciter amen. .
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 62, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/c1ac6911-53ab-4674-b69e-84b8cfaeb0fb/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success