Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 597, S. 531
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 597, S. 531



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 597, S. 531
Wal ramus Dei et apostolicae sedis gratia eleetus, confir- matus Spirensis, universis Christi fidelibus salutem eum no- titia subscriptorum. Ex parte honorabilium virorum, decani et capituli ecclesiae nostrae Spirensis propositum fuit coram
33*
1336 jali 24.
riobis, quod licet ab olim in ecclesia ipsa duo instituta fuis- serit officia, portae videlicet et cellerariae, ad quae duo ipsius ecclesiae canonici per electionem ipsius capituli elegi et as- sumi consuevisset ipsique sic electi et assumpti multos et varios redditus, fructus et obventiones ipsius eccle- siae per se et duos ministros colligere, conservare et exinde cottidianas distributiones et alios fructus praeben- darum praelatis, canonieis, praebendariis, vicariis et perso- nis ecclesiae ministrare tenentur certis de bonis praefati capituli a nostris bonis discretis et separatis eisdem oflicia- tis redditibus deputatis, processu tamen temporis praefati decanus et capitulum tam propter discordias, quae in eli- gendis et assumendis hujusmodi officiatis, ut plurimum con- tingebat, quam propter ipsorum canonicorum officiatorum cum ipsis in capitulo et tractatibus capitularibus concurrentium negligentiam in praemissis et plerumque resistentiam ac etiam transgressiones suorum terminorum, quibus non contenti ad prohibita inhiabant, lites varias, pericula et gravamina sen- tiebant et sentiunt et sic quae pro utilitate videbantur in- ducta, dispendia pariebant. Ad quae vitanda visum fuit eis ex- pediens et consultum, quod ad dicta officia deinceps non as- sumentur canonici, sed vicarii, ut videlicet officium cellerariae vini et officium portae duobus vicariis ipsius ecclesiae providis et honestis deinceps temporaliter committantur, qui eorundem officiorum census, redditus et obventiones colligant et conser- vent et singulis exinde distribuant, prout hactenus Deri consue- vit, quibus etiam de fructibus et redditibus eorundem officiorum certis et competentibus salai iis constitutis utilitates aliae et jura ipsorum officiorum usibus ipsius ecclesiae applicentur. Super quo jam dicti decanus et capitulum nobis humiliter suppli- carunt, ut eis in praemissis paternae provisionis remedio adesse vellemus. Nos igitur cognitione praehabita, ipsorum petitionibus annuentes, inspecta utilitate ecclesiae nostrae, promittimus et consentimus, ut cessante dcinceps electione et assumptione de canonicis ad dicta officia facienda, vica- riis providis et lloDestis in ipsa ecclesia eadem officia tem- poraliter committantur et deducto eorundem salario compe- tenti, quod de redditibus et obventionibus dictorum officio- rum supererit, cum aliis juribus eorundem, usibus dicti ca- pituli ecclesiae nostrae cedat et fideliter conservetur, ordi- nationem super hoc a praedictis decano et capitulo factam approbarites et in l)ei nomine confirmantes. In quorum evi
1336 juli 24. 523
dentiam et testiuiouium sigillum nostrum praesentibus duxi- mus appendendum. Datum anno Donnni MCCCXXX.VI. in vigilia beati Jacobi apostoli.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 597, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/c4391c5d-897f-4f10-9e7d-e3768c630071/charter>, accessed 2025-02-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success