Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 276, S. 236
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 276, S. 236
0. sancti Guidonis in Spira prepositus, Ulricus de Steinahe fratres, presencium inspectoribus fidem subscriptis adhibere. Nolentes ecclesiam Spirensem per nos nostrosve calumpniam sustinere successores, presencium tenore tam presentibus qUam futuris constare volumus, quod nos vendidimus bona nostra in Neggerowe et in Herminsheim capitulo Spirensi pro oc- toginta marcis puri argenti nobis persolutis, accedente ad hoc consensu relicte B. fratris nostri bone memorie et pue- rorum eius. Fideiusserunt itaque pro nobis B. de Hohen- hart *ancte Trinitatis prepositus, dominus Otto de Bruchsella, Arnoldus de Agrelesternhusen, Cuonradus de Scharphenberg, Cuonradus de Than, milites, ut et pueri fratris nostri defuncti, cum ad annos discrecionis ascenderint, huic consenciant ven- dicioni. Ceterum literas ducis Bavarie super libertate bo- norum venditorum procurabimus, per quas literas dominus dux bona eadem libertate donet et ab omni absolvat exac- tione ac censu. Si quid autem infra sex annos immediate se- quentes, non obstantibus huiusmodi literis, forte de bonis eisdem per exactiones vel servicia qualiacunque subtractum fuerit per dominum ducem vel suos, quod tamen non credi- mus, ad faciendam restitucionem plenariam subtractorum fideiussores prescripti tenebuntur obligati, et si de hoc fa- ciendo commoniti fuerint Spiram intrabunt nomine obsidum mansuri ibidem, usque ad satisfactionem nobis tunc imma- nentem. In robur autem subscriptorum presentem cedulam sigillis nostris munitam capitulo Spirensi duximus assignan- dam. Datum Spire anno Uomini MCCXLIII. IV. nonas fe- bruarii.
1243 februar 25. 227
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 276, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/cfb8f0de-8407-4b6a-818e-289249515964/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success