Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 387, S. 321
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 387, S. 321

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 387, S. 321
1266 sept. 23.
H einricus Dei gracia episcopus Spirensis, omnibus in per- petuum. Ad noticiam universorum et singulorum volumus pervenire, quod dilecti nostri, frater noster Emicho et Fride- ricus fratruelis noster de Liningen comites, unanimi consensu predium in Walesheim cum omnibus iuribus et attinenciis suis, quod a nobis nomine ecclesie Spirensis iure feodali hactenus possidcbant, libere in nostris manibus resignatum, dilectis nostris decano et capitulo predicte ecclesie Spirensis, accedente nostro consensu et beneplacito vendiderunt titulo proprietatis perpetuo possidendum. Nos autem nostre eccle- sie cavere volentes, bona ipsorum apud Eiswilre ab eisdem recepimus in predicti predii recompensam, que. ipsis et eo- rum utriusque sexus heredibus recepta resignacione feodi titulo concessimus possidenda. In cuius rei testimonium nos- trum et predictorum comitum sigilla presentibns sunt appensa. Datum anno Domini MCCLXVI. IX. kal. octobris apud Heim- bach, presentibus subnotatis: Wernhero et Friderico fratri- bus de Bolandia, Iohanne de Meti, Wilhelmo de Steinwilre et Friderico de Lambesheim militibus, Alberto de Muspach canonico Spirensi, Rudolfo de Berwartstein canonico sancti Widonis, et aliis pluribus fide dignis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 387, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/cfe3994e-9313-4e24-b501-01483bf25daf/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success