Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 288, S. 242
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 288, S. 242
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, decano et capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedic- tionem. Hiis que pro ecclesiarum utilitatibus provide statu- untur libenter adimus apostolici muniminis firmitatem, ut intemerata consistant, que nostra fuerint protectione firmata. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram no- bis, pro cultu divini nominis in vestra ecclesia augmentando, duas prebendas eiusdem deliberacione provida duxeritis di- videndas, ipsasque quatuor personis idoneis contuleritis, que ita pingues existunt, quod cuilibet eorum in competenti be- neficio est provisum: nos devocionis vestre precibus incli- nati, quod super hoc a vobis provide factum est, ratum et gratum habentes, illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrociaio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infrin- gere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et
1245 october 18.
beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incur- surum. Datum Lugduni, XV. kal. novembris, pontificatus nos- tri anno tercio.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 288, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/d09f32a6-112f-4bfa-bb3d-06ef347cd72a/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success