Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 470, S. 395
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 470, S. 395

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 470, S. 395
Ego magister Rulinus, prebendarius Spirensis, universis presencium inspectoribus publice recognoscendo notum facio per presentes, quod cives Spirenses ex gracia et favore speciali michi indulserunt et concesserunt habere ianuam seu portam per murum civitatis sue in curia, que fuit quon- dam domini Diepcrti canonici Spirensis defuncti, que nunc est domini prepositi Spirensis, ex cuius concessione dominus Eberhardus dc -OHenbach defunctus inhabitabat eandem et nunc ego inhabito, sub hac tamen condicione, quod liceat eis dictam ianuam seu portam obstruere, quandocunque volue- rint et eis placuerit, sine qualibet inhibicione, impedimento et ofTensa mea et capituli Spirensis ac quorumlibet aliorum. Super quo do eis has patentes literas, sigillis capituli Spi- rensis et iudicum Spirensium sigillatas. Nos Alexander de- canus totumque capitulum Spirense et iudices Spirenses pro- fitemur predicta esse vera et in eorum evidenciam ad preces dicti magistri Rulini nostra sigilla hiis duximus appendenda. Datum feria secunda proxima post invencionem sancte crucis, anno Domini MCCLXXXVIIII.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 470, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/d2254e86-7293-4b76-b01d-aac22f6a8083/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success