Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 113, S. 124
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 113, S. 124
114 1166.
amministrat exterius. H$c autem clavis infra ambitum mo- nasterii semper sit, et nunquam ab aliquo inde asportetur,' ita ut ipsius copia facere possit sororibus is, qui divina eis amministrat quociescunque res postulaverit, vel per se ipsum, si presens fuerit, vel per aliam huic negocio competentem personam, si forte ipsum absentem esse contigerit. Si qua igitur persona aliunde adveniens cum aliqua sororum loqui voluerit, loquatur cum ea sub certo testimonio duarum vel trium personarum e vicino per fenestram. Si qua eciam ecclesiastica secularisve persona, que suspicionem non pariat, tempore competenti conventum ex causa honesta interius vi- sitare, vel cum aliqua sororum, adiunctis sibi aliquibus ex conventu religiosis personis, aliquis familiarius tractare vo- luerit, nec ab abbate, nec ab aliquo quoquam ullatenus pro- hibeatur. Si quam eciam sororum aliquis cognatorum, vel quorumcunque familiarium suorum evocaverit, vel ipsa ex proprio arbitrio aliquorsum exire postulaverit, tunc demum exeat, cum a toto conventu concessa sibi licencia ab abbate eciam cognita causa hoc ideni permissum fuerit. Sed hoc de illis dicimus, que nulla amministracione funguntur. Magistra eciam et relique maturiores persone, quas conventus guber- nandis rebus suis prefecerit, libere exeant quocienscunque res postulaverit et dUigenter amministrent ea, que sue solli- citudini committuntur, ita tamen, ut bonum testimonium ha- beant ab hiis eciam, qui foris sunt. Neque enim cuiquam ecclesiastice vel seculari persone in rebus earum ammini- strandis aliquid potestatis conceditur, nisi quantum ipse con- ventus sororum permiserit. Ad illud autem ministerium, quod in officio divino sororibus fieri oportet, provideat eis abbas de suo conventu virum honorabilem ac maturum, qui sciat eas per compassionis humilitatem misericorditer respicere, et tam verbo quam opere possit eas efficaciter instruere, verumtamen ad hoc opus non destinabitur aliquis qui soro- rum conventui odiosus sit. Fragilis enim sexus est muliebris, ac medicine difficili impaciens. Ut autem hec constitucio inviolabiliter rata permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria roboravimus, eamque sigilli nostri impressione insigniri, ac sigillo Spirensis capituli eam signari fecimus. Quecunque igitur ecclesiastica secularisve persona contra hanc constitucionis nostre paginam ausu temerario venire presumpserit, et secundo vel tercio commonita non resipuerit, excommunicacioni subiaceat, et a percepcione corporis et
llfifi. 115
sanguinis Christi flat aliena donec peniteat et emendet. Fiat, flat, amen. Anno dominice incarnacionis MCLXVI. indictione XIIII. regnante invictissimo Romanorum imperatore Friderico, scripta est hec pagina per consensum Cuonradi Lintburgen- sis electi cum connivencia fratrum eius et in synodo Spire recitata. Testes autem sunt Iohannes abbas Sunnenheimen- sis, Ditherus abbas Mulenbrunnensis, Sigehardus abbas de sancto Lamberto, Adelbertus prepositus Herdensis, Godefri- dus prepositus Spirensis de domo, Widdekindus decanus, Cuonradus prepositus de sancto Germano, Uodalricus prepo- situs de sancta Trinitate, Oddo magister scolarum, Cuon- radus prepositus de Niuhusen et reliqui fratres, Hermannus, Tuto, Buggo, Heinricus, Hibortus decanus de sancto Germano, Heinricus decanus de sancto Widone. Laici eciam comes Bertoldus, comes Heinricus de Katzhenellenbogen, Walthe- rus de Brabr. Gerhardus de Bruchselle, et alii multi. Mi- nisteriales eciam Spirensis ecclesie Anshelmus camerarius, frater eius Dudo, Ditherus pincerna, Cuonradus dapifer, Adalbertus marschalcus, Erbo filius eius, Heinricus Griezh.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 113, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/da3420b5-e1ba-4ba0-aaf2-578c5c49fc05/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success