Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 699, S. 675
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 699, S. 675


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 699, S. 675
In nomine Domini, amen. Wenzeslaus Dei gratia Bohemiae rex et marchio Brandenburgensis. Ad perpetuam rei memo- riam. Si principum catholicorum circumspecta provisio sol- licitudinis diligentis officio illis debeat non indigne intendere, quibus sacrae ecclesiae et quaecunque alia pia loca profi- ciant et feliciter in temporahbus prosperentur, illius tamen ecclesiae ratione potissima ex debito videtur adstricta, infra cujus viscera fanquam honorabilis membri sacri Romani im- perii ab antiquo divorum Homanorum imperatorum communis culta est et colitur sepultura. Sane accedens ad nostram praesentiam venerabilis in Christo pater ac dominus, domi- nus Lambertus Spirensis ecclesiae episcopus, imperii sacri princeps, apud quam siquidem ecclesiam divorum Romano- rum imperatorum est et fuit antiquitus ecclesiastica sepultura, privilegium quoddam produxit continentiae hujusmodi et te- noris: In nomine sanctae et individuae Trinitatis (sicuti Nrus. 644). Cumque nobis praedictus episcopus suo et prae- dictae ecclesiae suae nomine humiliter supplicaret, quatinus contentis in praedicto privilegio nostrum tanquam princeps elector adhibeie dignaremur consensum, nos debitae conside- rationis oculum convertentes ad devota et continuata obsequia, quibus idem episcopus magnis laboribus, periculis et expen- sis suis et ecclesiae memoralae largissimis serenissimo prin- cipi ac domino nostro, gloriosissimo domino Carolo divina favente clementia Romauorum imperatori semper augusto et Bohemiae regi illustri, pro honore sacri Romani imperii in- trando partes Italiae, stando et etiam revertendo servivit studiis indefessis, ad ipsis humilem precum instantiam ex hoc rationabiliter inclinati omnes articulos, clausulas, sen- tentias atque puncta et alia quaecunque contenta in prae- dicto privilegio, prout illud praesentibus est insertum et su- perius latius expressatur, non improvide, neque per errorem, sed animo deliberato et de certa scientia laudamus, nostrum consensum expressum omnibus et singulis contentis in hujus- modi privilegio. ut praemittitur, adhibentes beneplacitum pa
42*
1369 september 24.
riter et assensum praesentium, quihus nostrum majus est appensum sigillum, testimonio literarum. Datum Wratisla- viae, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo nono, indictione septima, octavo kalendas octobris, regni nostri anno septimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 699, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/dd67d61e-3eb4-4ead-bb48-20980c502168/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success