Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 22, S. 32
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 22, S. 32
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Notum sit omnibus sancte Dei eccle- sie fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter nos tam pro anime nostre remedio, quam eciam pro venerabilis Uual- theri sancte Spirensis ecclesie episcopi. pio interventu tale predium quale Lanso manumissus tenuit atque possedit, in nos
1006 ianuar 1.
qne iudiciario iure hereditavit, eiusdem ecclesie fratribus sancte Marie inibi servientibus, hac preceptali pagina in proprium donavimus. Situm vero in pago Spirihgouue nuncupato et in comitatu Wolframmi comitis, in villis autem Glizenuuiiere et Hohenstat ac Wolmodesheim, seu ubicunque videtur situm esse. cum omnibus eiusdem predii utilitatibus et appendiciis, nominatim mancipiis utriusque sexus, areis, edificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis. sive compascuis, seu apium pascuis, vineis, vinetis, silvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscacionibus, que sitis et inquirendis, seu omnibus, que dici vel scribi possunt quoquolibet modo utilitatibus. Precipientes igitur ut prefatus Uualtherus venerabilis episco- pus suique successores liberam dehinc habeant potestatem idem predium tenendi, possidendi, commutandi, precariandi seu quicquid sibi libeat omnibus modis de eodem predio ad usum fratrum faciendi. Et ut hec nostre tradicionis aucto- ritas stabilis et inconvulsa permaneat hanc nostri precepti paginam inde conscriptam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione insigniri iussimus. Signum domni Heinrici regis invictissimi .{.. Eberhardus cancellarius vice Uuilligisi archicapellani recognovi. Data kal. ianuarii anno dominice incarnacionis MVI. indictione III. anno vero domni Heinrici secundi regnantis V. Actum Polide feliciter amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 22, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/e2726951-0967-4247-a8c0-79575e584665/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success