Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 306, S. 256
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 306, S. 256

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 306, S. 256
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, decano et capitulo Spirensi, salutem et apostolicam benedic- tionem. Licet is, de cuius munere venit, ut sibi a fidelibus suis digne et laudabiliter serviatur, de habundancia pietatis sue, que merita supplicium excedit, et vota bene servientibus multo maiora retribuat, quam valeant promereri, nichilominus tamen cupientes reddere Domino populum acceptabilem, Christi fideles ad complacendum ei quasi quibusdam illectivis pre- miis, indulgenciis scilicet et remissionibus invitamus, ut ex- inde reddantur divine gracie apciores. Ut igitur fideles Christi, quorum multitudo, sicut asseretis, ad ecclesiam vestram in die palmarum, parasceve ac ascencione Domini causa devo- cionis accedit, ex huiusmodi devoto accessu celestis dono gra- cie gaudeant se refectos, omnibus vere penitentibus et con- fessis, qui ad eandem ecclesiam in hiis festivitatibus cum devocione accesserint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius auctoritate con- fisi, quadraginta dies de iniunctis sibi penitenciis, annis sin- gulis misericorditer relaxamus. Datum Lugduni, VIII. idus septembris, pontificatus nostri anno septimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 306, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/e6131ec5-5bf3-4496-aaef-38a62b541ea9/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success