Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 258, S. 225
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 258, S. 225


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 258, S. 225
Capitulum Spirense profitemur coiam omnibus, quod no» vendidimus Hertwico et Bertramo, civibus in Crutzenahe, monetam, quam habemus ibidem cum suis attinenciis a pro- xima nativitate Domini ad quatuor annos totaliter percipienda pro viginti quatuor marcis Coloniencium, ita quod singulis annis in festo Martini sex marcas Coloniencium nobis Spiram presentent. Si vero prefati H. et B. in termino statuto pen- sionem dehitam non persolverint, Emercho scultetus, Bur- chardus, Ulricus, Goddescalcus, Hugo monetarius de Flan- heim, Baldemarus faber, fideiussores omnes se simul repre- sentabunt in domum cuiuscunque tahernarii voluerint, nec domos suos per quatuordecim dies inhabitabunt, nisi pensio nostra, qua fide iusserunt, nobis persolvatur monicione tamen premissa. Sed si iufra quatuordecim dies nobis non satis- factum fuerit, dicti fideiussores statim elapsis quatuordecim diebus Spiram se presentabunt, unquam inde exituri, nisl*pe- cunia debita persoluta. Adiecimus eciam sive dicti H. et B. monetaverint, sive non, nichilominus nobis in dicta summa pecunie secundum formam prescriptam respondebunt. Volu- mus eciam, quod si aliqui fideiussorum predictorum decesse-' rint, alii loco eorum substituantur, qui ad id teneautur. Ouod- cunque autem incommodum dictis H. et B. super prefata mo- neta incumbet, nos eis assistemus omni diligencia non ob- stantibus literis ilhs, quas Didericus de Alceia sub dolo et fraude obtinuit. Sed si iidem a contractu facto penuria ducti desistant, nobis dabunt penam decem marcarum, quod idem nos tenemur eis. Actum anno Domini MCCXXXVII. indictione X. datum in nativitate Domini.
216 1238 ianuar.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 258, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/eabf8663-668c-4075-a74a-8c4c7fd6cd00/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success