Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 180, S. 175
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 180, S. 175
Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, .. decano et capitulo Spirensi, salutem et apostolicam bene- dictionem. Iustis petencium desideriis dignum est nos faci- lem prebere consensum, et vota, que a racionis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concur- rentes assensu, personas et ecclesiam, in qua divino vacatis obsequio cum omnibus bonis, que in presenciarum raciona- biliter possidetis, aut in futurumfiustis modis, prestante Do- mino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem domos, possessiones, ac alia bona vestra, sicut ea omnia iuste, canonice ac pacifice pos- sidetis, vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate aposto- lica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre pro- tectionis et confirmacionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, in- dignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Laterani, XIV. kal. iunii, pontificatus nostri anno septimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 180, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/edae99f4-3aeb-4fa9-9cbb-1c509bba253e/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success