Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 422, S. 349
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 422, S. 349


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 422, S. 349
Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus. Uni- versis imperii Romani fidelibus presentes literas inspecturis graciam suam et omne bonum. Ad hoc a supremo iudice, rege regum nos vbcatos ac in regalis dignitatis apice col- Iocatos r.os recognoscimus, quod quecunque utilitatis sunt rei publice omniumque imperii fidelium, ubicunque ea nos benig- nitate regia debeamus liberaliter promovere ac studiosis ef- fectibus expedire. Ouod attendens nostra serenitas dilecto- rum fidelium nostrorum, civium de Novacivitate, hominum dilecti filii nostri L. comitis palatini Reni, ducis Bavarie, pre- ces pro iure et libertate ipsorum humiliter nobis fusas, be- nigne duximus admittendas. Hinc est, quod nos predictam civitatem auctoritate regalis culminis, tenore presencium li- beravimus, civibus ipsius civitatis omnia iura et libertates, quibus gaudet civitas Spirensis, libere concedendo, salvo eo, quod homines imperii ad eandem Novamcivitatem nullo un- quam tempore transferre se debent ad manendum, nec non predicti ducis, filii nostri carissimi, iure ac consuetudine et hiis que ipsi competunt in civitate et civibus memoratis. In testimonium predictorum presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo fecimus communiri. Datum apud Wizenborg, VIII. idus aprilis, indictione tercia, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto, regni vero nos- tri anno secundo. Signum domini Rudolfi Romanorum regis invictissimi -{- .
1275 iuli 4.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 422, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/edd2c7df-3513-443d-9238-849010e20d2c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success