Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 579, S. 504
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 579, S. 504
Ego H. dictus magister Marcius, scolasticus ecclesiae sancti Germani Spirensis, ad perpetuam rei memoriam. Tenore praesentium in publicam deduco notitiam, quod regnante se- renissimo domino Rudolfo, rege inclito Romanorum ac vene- rabili patre, domino Friderico de Bolandia, curiae pontificali Spircnsi praesidente, exstructio viarum cis Renum tendentium ad duo passagia versus civitatem Spirensem, videlicet in Lussheim et in Husen, summe necessaria et expediens utili- tati publicae, levi quadam inspiratione et confidentia, quae
1318 august 14. 495
respectu tanti operis, sumptus et expensas nimias requiren- tis, nimis praesumtuosa et quasi desperata reputabatur, per me primitus fuit excogitata et apud honorabiles dominos de- canos et capitula ccclesiarum Spirensium, nec non discretos et honorabiles viros consules Spirenses comportata et ordi- nata, sub hac forma videlicet, ut per quaestarios scu petitio- nes cum indulgentiis, per vicinas dioeceses destinandos pe- cunia ad hujusmodi exstructionem conquireretur et nt quae- libet quadriga transiens duos hallenses et carruca unum hal- lensem solverit in redditu suo, sive deferret res ecclesias- ticarum personarum seu etiam civium, ut opus communiter utile etiam communi contributione perficeretur. Hujusmodi autem receptionis et collectionis pecuniae tempus solum per decem annos continuos durare deberet, quia sperabatur infra idem tempus praedictarum viarum constructio consumari. Hoc tamen adjecto, quod de consensu communi dccanorum, capitulorum et consulum praedictorum, idem tempus prolon- gari possct aliquandiu, secundum quod consumationi dicti operis et utilitati communi videretur expedire, ita tamen, quod nullo modo receptio dictae pecuniae durare deberet in perpetuum, sed cessare penitus post exstructionem com- petenter consumatam seu melioratam aliqualiter, seu quando- cunque placeret decanis, capitulis et consulibus supradictis post lapsum decennii praetaxati. Ad curam quoque hujus- modi exstructionis ac receptionis et distributionis pecuniae duae personae, videlicet unus clericus ex parte decanorum et capitulorum, et unus civis ex parte consulum eligi et de- putari deberent et in exordio hujus operis ego Marcius prae- dictus et consanguineus meus, Conradus dictus de columba, consul Spirensis, ad hoc fuimus daputati. Sane quia una praedictarum viarum, videlicet ducens versus passagium in Husen, jam est perfecta vel quasi et indulgentiae ac pett- tiones quaestorum sunt sublatae et via reliqua versus pas- sagium an der Lusse per gratiam Dei, qui etiam res des- peratas suae virtutis magnitudine consuevit perficere, medio- criter est constructa, nec tamen propter hoc cessatur a re- ceptione praedictae contributionis, saltem a quadrigiis et carrucis transeuntibus versus Husen satis irrationabiliter, cum eadem via sit perfecta, quam tamen receptionem ego Marcius praedictus non facio, nec fieri jubeo, cum propter debilitatem ab hujusmodi cura dudum me abstraxerim. Ideo, ne praedicta receptio pecuniae ex pia et utili causa inchoata,
496 1318 august 14.
consensu regio et pontificali subsecuto et hactenus ntiliter pro communi commoditate impensa et expensa in malum finem exactionis perpetuae convertatur ad iniquum lucrum, cessante et quasi completa causa, propter quam fuit instituta: ego Marcius propter mutationem temporum et personarum sublationem de hac vita, cum jam nullus vivat de consortio consulum Spirensium, qui institutioni seu ordinationi prae- dictae interiuerit, nisi Retschelinus et Conradus de columba, praesens memoriale duxi relinquendum ad conscientias ag- gravandas eorum, qui hujusmodi perpetuationi pro viribus non resistunt et ad excusationem ignorantiae penitus refellendam, Ut hoc tamen sciatur, quod passagium an der Lusse prae- dictum spectat ad dominum Spirensem episcopum totaliter, passagium vero in Husen fere totum spectat ad majoris et sancti Germani ecclesias Spirenses et ideo originaliter non ad impositionem, exactionem, sive talliationem vel requisi- tionem laicorum receptio praedictae pecuniae processit, tunc enim forte consultatio Romani pontificis fuisset habenda, cu- jus interest propter imprudentiam aliquorum discutere, an laici praetendentes ahquas utilitates communes sub praetextu collectandi clerum, rationi et veritati initantur, sed per mo- dum praedictum me piocurante originaliter ad valde labo- riosum transitum et circuitus earundem viarum emendandum communi commoditate expedientem et ad lucrum seu profec- tum eorundem passagiorum cedentem hujusmodi contributio- nem ad pias causas notorias, quas leges et canones pio favore prosequuntur, non obstantibus aliquorum jurium argu- mentis, quae se ad hunc casum non extendunt, per me fa- cili quadam animi conceptione cogitata et gratia Dei diri- gente utiliter ordinata, dummodo finis Deo placitus subse- quatur, ut in passagio in Husen jam perfecto receptio pe- cuniae, quae ad illud contribui consuevit, cesset et similiter in passagio an der Lusse tollatur praefatae pecuniae re- ceptio, quam primum visum fuerit expedire. In praedictae autem ordinationis testimonium praesenti memoriali sigillum meum est appensum. Datum anno Domini MCCCXVIII. in vigilia assumptionis beatae Mariae virginis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 579, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/f00fc094-d8e1-42d8-bf56-44cb139f0672/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success