Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 152, S. 154
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 152, S. 154

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 152, S. 154
In nomine sancte et individue Trinitatis. C. divina digna- cione Spirensis episcopus et aule regie cancellarius, venera- bili H.. abbati et capitulo monasterii de Hemmenrode eius- que successoribus in perpetuum. Cum omnibus, quos divina nobis commisit ordinacio paterne simus caritatis debitores, pre- cipue tamen illorum et consulere indigenciis et necessitatibus subvenire tenemur, qui spretis huius mundi illecebris sub re- gula monastice prbfessionis militare Domino et Christum pau- perem pauperes sequi elegerunt. Itaque presentis scripti suffragio, tam futurorum quam presencium noticie trans- mittimus, quod querela, que vertebatur inter abbatem et fratres de Hemmenrode et Ludovicum de Nycastel et colonos de Mutterstat super palude et pascuis de Rechholtz, et agris cultis et incultis ex utraque parte eidem paludi adiacentibus, cura nostra et operacione solerti, Domino cooperante, so- pita est. Siquidem cum abbas de Wissenburg, cuius erat proprietas predicte paludis et agrorum adiacencium quidquid iuris gracia proprietatis in eis habuit, totum cenobio de Hemmenrode libere et absque ulla contradictione contulisset, prefati coloni de Mutterstat, usuaria paludis et agrorum sub annua et certa pensione novem unciarum Spirensium dice- bant se possidere, hoc autem abbas et iam dicti fratres de Hemmenrode inficiati sunt affirmantes, se tam paludem quam agros iusto titulo et libera donacione fuisse adeptos, ut nichil omnino iuris in hiis coloni haberent. Verum quia viris religiosis familiare solet essc, ut paci studeant et con- cordie, prefatus abbas et fratres de Hemmenrode sepedictis colonis de Mutterstat ex divina inspiracione misericordiam facere decreverunt. Partem igitur paludis a capella, que est iuxta stratam in Rechholtz, usquc ad metam positam in pa- lude et dimidiam partem agrorum a fossato, quod vulgo dicitur Belegrave versus Wormaciam tendentem, suprame- moratis colonis de Mutterstat donaverunt, tali condicione interposita, ut sepedicti coloni in festo beati Georgii quatuor uncias Spirensis monete fratribus suis in nova curia annua- tim persolverent. Ceterum omnium memorie commendatum est, quod abbas et fratres sui de Hemmenrode omnem reli- quam partem paludis ct universos ex utraque parte agros adiacentes cum omni integritate sibi retinuerunt. Et ut hec
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 152, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/f04c0000-b7a8-4858-8f0c-f93f71d176c1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success