Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 584, S. 512
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 584, S. 512
Nos praepositi, decani et capitula majoris, sancfi Germani, sancti Widonis et sanctae Trinitatis ecclesiarum Spirensium. Attendentes sacrprum canonum statuta non sine rationabili- bus et certis circumstantiis fore circumscripta et sapienter ordinata, perpendimus, quod videlicet idem canones non prae- cipiendo, nec jubendo, sed permissive sustinendo contendunt, quod possit episcopus a suis subditis precibus postulare, non exigendo exigere subsidium, non tantum quantumcunque, sed moderatum et id ipsum aliquotiens, non frequenter, nec ex coactione, sed ex caritate et tempore necessitatis et indi- gentiae emergentis, non propter expensarum sumptuositatem seu honorum ambitionem, sed propter causam rationabilem incidentem, quae causa suis capitulis cathedralibus sit mani- festa, nec a personis indigentia depressis, qui de bonis suis commode nequeunt sustentari, prout hujusmodi circumstantiae, tam circa modum, quam circa quantitatem subsidii ac fre- quentiam ministrandi temporumque, causae ac personarum, a quibus petitur competentia, a jure determinante plenius re- periuntur. Sane cum praedictae circumstantiae circa aliquo- tiens minus debite, siacere servatae, praecipue circa subsidii
1331 december 9. * 503
quantitatem, enormiter nos et ecclesias nostras praegravan- tem, ideo licet contra subsidii hujusmodi ministrationem ra- tionabilem non intendimus rebeMare, sed cum omni convenien- tia congruo tempore obtemperare, ex praeteritis tamen per- timescentes de futuris, utilitati ecclesiarum et nobis ac pos- teris nostris providere cupientes, prout de jure tenemur astricti ac earum indempnitate praecaventes circa immode- ratam qualitatem subsidii : fide praestita corporali, nomine juramenti promittimus et firmamus statutum perpetuum fa- ciendo, quod nullo modo per nos vel posteros nostros va- leat deseri vel mutari, sub hac forma videlicet, quod si aliquando concordaverimus unanimiter aliquam contributionem seu subsidium ministrandum fore tempore congruo secundum circumstantias supradictas, summam mille librarum hallen- sium nullatenus excedemus, obligantes nos nostrosque uni- versaliter singulos et singulariter universos sub obligatione praedicta cum omni suo effectu, verbo, opere, consilio et auxilio vel quovis alio modo contra praemissa non venire vel quomodolibet contrafacere et nos invicem adjuvare consilio, auxilio, laboribus commumbus pariter et expressis, si dominus noster episcopus Spirensis, successores sui vel quivis superior procedendo contra singulares personas vel ecclesias praedictum statutum, sic rationabiliter ordinatum et juri communi consonum, vellent revocare, in parte vel in toto toliere, abrogare vel mutare et hoc statutum inter caetera statuta ecclesiarum nostrarum jurata volumus conumeran et a nobis et a nostris successoribus tanquam juratum per- petuo observari. In cujus rei testimonium etc. Actum anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo primo, feria quarta ante Luciae virginis. — Repartitio supradicti subsidii. — Major ecclesia dabit ducentas septem libras, quinque solidos et no- vem hallenses, defalcato relevamine; ecclesia sancti Ger- mani quadraginta tres libras, tres solidos et octo hallenses, defalcato relevamine; ecclesia sancti Widonis triginta qua- tuor libras, undecim solidos et duas partes unius ballensis, defalcato relevamine; ecclesia sanctae Trinitatis et sanctum sepulchrum, quae sunt annexae, viginti quinque libras octo- decim solidi et duas hallenses et tertiam partem unius hal- lensis, defalcato relevamine. Notandum est, quod praedicta relevamina seu defectus ad viginti duas libras, octo solidos hallensium se extendunt, quae relevamina seu defectus dant et adimplent plebani ecclesiarum Spirensium, capellani nun
504 1321 december 9.
cupati. Praepositura major dabit centum septuaginta duas libras et septem solidos hallensium. De quibusdat: decana- tus in Haselach quadraginta libras minus sex solidos hal- lensium; decanatus in Mundevelt quinquaginta quatuor libras, quatuordecim solidos et octo hallenses; decanatus in Mei- kemer quinquaginta septem libras et novem solidos hal- lensium; decanatus Weissenburg octodecim libras hallen- sium et tredecim solidos hallensium. Praepositura sancti Widonis dat centum et sexaginta duas libras et novem solidos ballensium. De quibus dat: decanatus in Brettheim triginta libras et octo solidos hallensium; decanatus in Bruchsale quadraginta duas libras et tredecim solidos hallensium; de- canatus in . . triginta libras minus septem solidos hallen- sium; decanatus in . . quadraginta unam libras hallensium et quindecim solidos hallensium; decanatus in . . viginti li- bras. Praepositura sancti Germani dat sexaginta quinque libras minus quatuor solidos. De quibus dat: decanatus in Durlach viginti sex Iibras et unum solidum hallensium; de- canatus in Cuppenheim triginta octo libras et quindecim solidos hallensium. Praepositura sanctae Trinitatis dat cen- tum et quatuor libras. De quibus dat: decanatus in Haselach triginta quatuor libras, sex solidos; decanatus in Gruningen viginti tres libras; et decanatus in Wilre quadraginta quin- que hbras, septem solidos hallensium. Abbas in Odenheim viginti quinque libras; abbas in Hirsauw viginti quinque li- bras; abbas in Sunisheim viginti quinque libras; Backnang quindecim libras; abbatissa in Oberstenvelt octodecim libras; abbatissa in Alba sexdecim libras; abbas in Limburg viginti octo libras; abbas in Munster quatuordecim libras; Herde sepdecim libras; prior in Landaw de Steiga sex libras; ab- batissa in Seebach sex libras; abbatissa in Schenvelt qua- tuor libras; abbas in Gotzaw sex libras.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 584, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/f87d43fa-f64c-4948-8393-b6a6679678fd/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success