Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 524, S. 452
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 524, S. 452

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 524, S. 452
In nomine Domini, amen. Syboto Dei gratia electus Spiren- sis, praepositi, decani et capitula majoris sancti Germani. sancti Widonis et sanctae Trinitatis ibidem, universis volu- mus esse notum, quod super omnibus et singulis causis, quaes- tionibus et controversiis inter nos ex una parte et honora- biles viros, judices, consules et universos cives Spirenses ex parte altera exortis in strenuos viros Eckebertum de Duren- keim et Wernherum de Ruprechtsburg, milites Spirensis dioe- cesis, compromisimus et compromittimus per praesentes, quod quidquid iidem milites in dictis causis, quaestionibus et con- troversiis ordinaverint, pronunfiaverint, jusserint vel dispo- suerint, ratum habebimus atque firmum. Verum autem si sic casu aliquid eveniret, quod dicti milites forsitan non pronun- tiarent vel ordinarent, ut ctiam deinde ex tunc, ut ex nunc, utrique parti jus suuin salvum et illaesum in omnibus esse debet, fraude et dolo penitus circumscripfis. In cujus rei testimonium nos Syboto electus praedictus et capitula eccle- siarum praedictarum sigilla nostra praesentibus duximus ap- pendenda. Datum anno Domini MCCCII. feria tertia post Michaelis. -
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 524, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/fdc5ebb4-fec8-4888-b2fc-e1cc875fa6a9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success