Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 484, S. 405
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 484, S. 405


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 484, S. 405
N os Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus perve- nire, quod nos dilectum tidelem nostrum Bertholdum de Mul- hofen militem, nobis et imperio in castellanum apud Lan- dauwe duximus conquirendum, et pro eo septuaginta libras hallencium sibi promittimus nos daturos, pro quibus eidem
1291 iuli 11.
redditus septem librarum hallenciuin percipiendos annis sin- gulis in festo beati Martini de censibus nostris in Landauwe et duximus obligandos, tenendos ab ipso et suis heredibus tam diu, quousque eidem de predictis septuaginta libns per nos vel nostros in imperio ,successores plenarie fuerit satis- factum. Si quid autem eisdem in redditibus percepcione li- brarum deperiret, hoc officiatus. imperii, qui pro tempore fuerit, tenetur de bonis sive redditibus imperii ibidem sup- plere totaliter et omnino. Solucione vero facta huiusmodi, idem Bertholdus aut sui heredes ipsam summam convertent in predia et eadem nomine castrensis feodi apud Landauwe tenebuntur perpetuo deservire. Unde damus has literas in testimonium super eo. Datum in Germersheim, quinto idus iulii, indictione quarta, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, regni vero nostri anno decimo octavo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 484, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/ff4136d6-f5ad-4366-a9c5-04eb7887de27/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success