Breslau, Domcapitel, Urkunden, Y 13.
Stenzel, Urkunden zur Geschichte des Bistums Breslau im Mittelalter, Nr. 286, S. 323.
Anno nativitatis ejusdem millesimo trecentesimo sexagesimo, indiccione XIII, die XXV mensis Januarii, hora prima vel quasi, circa valvam Nisensem in opido Grotkow, in mei notarii publici subscripti et testium infrascriptorum presencia consitituti discreti vir .. consules et unversitas opidi Grotkouiensis, coram honorabilibus et discretis viris dominis, Philippo Marescalli et Ottone de Brunna canonicis Wratislauiensibus dolorosis querimoniis querulose proponebant, quod illustris princeps, dominus Bolco dux Swidnicensis opidum Grotkow cum suo exercitu obsideret, nonnulli de predicti ducis exercitu cum magno impetu in valvam sive portam Monstirbergensem ejusdem opidi irruerunt et quendam opidanum Grotkouiensem arripientes ipsum letaliter wlnerabant, ita quod semivivus ad opidum predictum ducebatur dixeruntque, nullam esse spem de sua vita. De qua quidem manifesta lesione et offensa, predicti domini canonici a me notario publico hoc presens eis fieri pecierunt publicum instrumentum. Acta sunt hec anno, indiccione, die, mense, hora et loco quibus supra, presentibus honorabilibus viris et discretis dominis, Jaracio de Pogrella milite, Johanne Advocati capitaneo Nisensi, Seghardo Prsechod, Johanne Grzebkewicz, Heynczone de Bischofswalde, Johanne Berow et Miculczu, testibus ad premissa.
Et ego Nicolaus quondam Guntheri de Nisa, clericus Wratislauiensis dyocesis publicus imperiali auctoritate notarius, predictis omnibus et singulis una cum prenotatis testibus presens interfui eaque conscripsi et in hanc formam publicam redegi signo et nomine meis conswetis consignavi in testimonium omnium premissorum. ()
- Grodków
- Bolko II, Hz. v. Schweidnitz-Jauer
Urkunden zur Geschichte des Bisthums Breslau, ed. Stenzel, 1845 (Google data) 67, in: Monasterium.net, URL </mom/BistumBreslau/c1526380-59fb-41d6-b065-ac2f087aea68/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success