useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1228-1463) Spitalarchiv, B.1.3
Signature: Spitalarchiv, B.1.3
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. Juni 1229, Konstanz
Bischof Konrad von Konstanz gewährt den Spendern von Almosen an das unvollendete Spital in St. Gallen Ablass.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1165, S. 172 (Reg. ep. Const. I,1408 (nach Abschr. des 16. Jhs.).).
 

orig.
Current repository
Stadtarchiv St. Gallen Spitalarchiv B.1.3.

Siegel an rot/weiss/grün geflochtenem Band, wie in Nr. 985. Material: Pergament
Dimensions: 25/14 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14. Jh.): Domini Conr. episcopi Constantiensis.
Graphics: 
x
Universis fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint, C. dei gratia Constantiensis episcopus1 utriusque hominis salutem. Semina terre || mandantes spem de percipiendis concipiunt fructibus, sed tamen terra distat a terra fertilitate, cuius uberiores qui seminat || exspectat proventus, a simili ergo qui seminat bona opera elemosinas largiendo et aliis multis modis, quibus Caritas dei || in eo probatur, exspectat fructum in vitam eternam. Inde est quod universitati vestre significamus, qualiter annuente domino, qui semper populi sui curam habet, per bonorum virorum consilium et auxilium in civitate sancti Galli quoddam hospitale inceptum2 sed nondum perfectum est, ubi innumerabilis multitudo cotidie cecorum claudorum et aliorum infirmorum et pauperum undique concurrentium ad sustentandum colligitur, sed quia predicta domus proprios reditus non habet, unde edificari vel tot pauperibus ministrare possit, latorem presentium pro colligendis elemonisa) et pauperibus deferendis vestre transmisimus caritati monentes et exhortantes in domino, ut ipsum benigne recipiatis et plebem vobis commissam sollicite moneatis et fideliter inducatis in remissionem peccatorum iniungentes, ut predicte domui et pauperibus iuxta modulum facultatis eorum pias elemosinas et caritatis subsidia transmittant apud baiulum presentium. His dictis sciat benivolentia vestra, quod quicumque sepe dicte domui et pauperibus verbo vel opere subvenerit, nos de divina confisi clementia quartam partem venialium et de iniuncta pena sibi XX dies relaxamus. Insuper omnium divinorum et orationum, que in ecclesia sancti Galli fiunt, usque imperpetuum se noverint esse participes, ut horum et aliorum bonorum operum manipulis onerati post hanc vitam, donec aspirent dies eternitatis et inclinentur umbre mortalitatis, beata gaudeant requie et post modum in celestem Ierusalem, cuius per omnes vicos dicetur canticum leticie, introire mereantur. Dat. apud Constantiam anno ab incarnatione domini M°.CC°. XXVIIII°. XV°. klas. iulii.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1165, S. 173.

Original dating clauseXV°. klas. iulii



LanguageLatein

Notes
a) A, statt elemosinis. - 1 Konrad II. v. Tegerfelden, 1209-1233. - 2 Heiliggeistspital St. Gallen, vgl. die Stiftung Nr. 1158*.
Places
  • Konstanz
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.