Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1047, S. 112-113
Signature: Nr. 1047, S. 112-113
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. April 1217, Lateran
Papst Honorius III. antwortet König Friedrich, er habe dessen durch königliche Boten, u.a. den Abt von St. Gallen, übermittelte Vorschläge erhalten und werde sie bald durch einen Legaten beantworten.Source Regest:
Chartularium Sangallense III, Nr. 1047, S. 112.
Chartularium Sangallense III, Nr. 1047, S. 112.
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Vat. 9, f. 93, ep. 359.
Illustri regi Sicilie in Romanorum imperatorem electo. Litteris regie celsitudinis consueta benignitate receptis, ex tenore intelleximus earundem, quod licet felicis recordationis I. pape predecessoris nostri te obitus1 conturbarit, beneficia, que per ipsius sollicitudinem gratia tibi divina contulerat, recolentem, nostra tamen promotio letitiam tibi attulit post merorem, firmam gerenti fiduciam, quod gratiam, quam in eiusdem predecessoris nostri oculis invenisti, apud nos valeas invenire, cum omnem devotionem et reverentiam, quam exhibuisti eidem, exhibere devotissime velis et nobis, dilectos quoque filios . . abbatem sancti Galli2, nobilem virum W. marchionem Montis Ferrati3, V. decanum Spirensis ecclesie4, A. castellanum sancti Miniati5 nuntios tuos benigne recepimus et ea, que nobis ex parte tua proponenda duxere, una cum fratribus nostris clementer audivimus et avertimus diligenter. Nos ergo ad ea, que dei et ecclesie Romane honorem ac exaltationem tuam respiciant, aspirantes, ad te legatum nostrum disponimus destinare, per quem tam super hiis, que ex parte tua nobis fuere proposita, quam super terre sancte succursu celsitudini regie, secundum quod expedire viderimus, curabimus respondere. Monemus igitur serenitatem tuam et exhortamur in domino, quatinus in devotione sancte Romane ecclesie matris tue firmiter perseverans te talem exhibere studeas erga ipsam, quod ipsius erga te caritas tepere non debeat, set de die in diem suscipere potius incrementum. Dat. Laterani, VI. id. aprilis, pontificatus nostri anno primo.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1047, S. 112-113.
Original dating clause: VI. id. aprilis
Editions:
- Huillard-Bréholles I, S. 504. - MGH Epp. saec. XIII, I, 26.
Comment
Regest: Potthast, Reg. Pont. Rom. I,5513. - P. Pressutti, Reg. Honorii pp. III. I (1888), 482. - Bernoulli, Acta Pont. Helv. I,83. - Reg. Imp. V/2,6223. - UB St.Gallen IV, S. 963, Anhang 20.Language:
Notes:
1 Innozenz III., +16. Juli 1216. - 2 Ulrich VI. v. Sax, 1204-1220. - 3 Wilhelm v. Monferrato (Piemont), König v. Thessalonich. - 4 Ulrich, Domdekan v. Speyer. - 5 S. Miniato, ital. Prov. Florenz.
Places
- Lateran
Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1047, S. 112-113, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CSGIII/Nr_1047_S_112-113/charter>, accessed 2025-03-31+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success