Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1248, S. 211-213
Signature: Nr. 1248, S. 211-213
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. April 1234, St. Gallen
Abt Konrad von St. Gallen erweitert den Gottesdienst in der Kirche St. Fiden und ruft die Verpflichtungen der St. Galler Priester beim Gottesdienst im Kloster in Erinnerung.Source Regest:
Chartularium Sangallense III, Nr. 1248, S. 211.
Chartularium Sangallense III, Nr. 1248, S. 211.
Current repository:
StA St. Gallen F.1.A.1.
StA St. Gallen F.1.A.1.
2 Siegel, fehlen.
Material: Pergament
Dimensions: 34/20,5 cm
- notes extra sigillum:
- Rückvermerk (13. Jh.): privilegium domini Cvonr. abbatis super nova prebenda ad sanctam Fidem instituta.
In nomine sancte et individue trinitatis. Cvonradus dei gratia ecclesie sancti Galli abbas1 universis in Christo fidelibus tam futuris quam presentibus, ad quorum presentis scripti noticia pervenerit, in vero salutari salutem in perpetuum. || Ne labantur cum tempore, que geruntur in tempore, literarum debent ac testium memorie commendari. Presentibus igitur literis universitati vestre cupimus declarari, quod cum diligentie pastoralis exigat officium, ut ipsi pastores || sive ecclesiarum prelati in ecclesiis suisa) bonas ac honestas consuetudines sive constitutiones, in quibuscumque possint, et maxime in hiis, que ad disciplinam et celebrationem divinorum spectant officiorum, crebro studeant instituere et institutas conservare || inconvulsas, immo, si in aliqua parte ipsas labi contingat, relevando integrare, nos debitam ac memoratam in nobis diligentiam observare cupientes divinorum celebrationem officiorum in ecclesia sancte Fidis2 virginis et martiris per spiritus sancti gratiam et instinctum augmentavimus. Nam ob omnipotentis dei et gloriose genitricis sue virginis Marie pium amorem et ob sanctissime Fidis virginis et martiris et sancti Pancratii aliorumque sanctorum, qui in eadem patrocinantur ecclesia, dignam ac devotam reverentiam et ob anime nostre animarumque omnium parentum nostrorum salubre remedium instituimus, ut omnes hore canonice in dicta ecclesia per sacerdotem, cui etiam ad hoc ibidem prebendam assignavimus, cottidie cantentur et ut quedam earum, videlicet matutinum, prima, nona, vespereb) et completorium debitis horis per pulsationem significentur campanarum. Instituimus etiam, ut per eundem sacerdotem vicissim semper in secunda septimana missarum sollempnia ibidem celebrentur, nam per alteram ebdomadam, quicumque priorem eiusdem ecclesie habebit prebendam, missarum ibidem sollempnia debet celebrare. Statuimus etiam, ut in perpetuum in eadem ecclesia nostri obitus dies anniversarius cum vigilia et missa, sicut pro defunctis fieri consuevit, celebretur, et quod eidem celebrationi prebendarius cum sacerdote interesse non omittat. Memoratam itaque prebendam, prebendam inquimus novam, cum consensu et bona voluntate nostri capituli in hunc modum constituimus, ut numquam alicui persone nisi sacerdoti conferatur et quod idem sacerdos in eadem ecclesia continuam et manentem habeat residentiam, nec tamen sibi liceat vicem prioris gerere sacerdotis. Decrevimus etiam, ut si aliquo casu contingente dictus sacerdos residentiam suam ad alium transferat locum et infra XXX dies post translationem ipsius residentie eam non retraxerit, dicta prebenda vacare debet omnimodis. Statuimus etiam, ut idem sacerdos omnibus processionibus quocumque tempore, quocumque die, quacumque hora in nostro monasterio peragendis tamquam unus de confratribus nostris studeat interesse et insuper in dominicis diebus et in aliis festis, cum in albis esse consuevimus, ad missam publicam in choro, donec offertorium cantatum sit, permaneat et postmodum illa die, si voluerit, consolationem prandii ad mensam abbatis accipiat. § Hiis ita de novo institutis quasdam etiam consuetudines, que super divinis officiis in prefato monasterio nostro a quibusdam aliis clericis peragendis ab antiquo fuerunt institute et per negligentiam tam pastorum quam subditorum aliquantum fuerunt convulse pariter et remisse, per diligentiam supradictam relevare ac restaurare decrevimus, nam alterum sancte Fidis prebendarium et alios, qui in nostro prebendas recipiunt refectorio, videlicet scolasticum3 et sancti Laurentii4 et sancti Magni5 plebanos cum sacerdote sancti Leonhardi6 ad debitam antique consuetudinis viam, quam contra debitum aliquantum euntes deseruerant, eis annuentibus et assensum prebentibus retraximus ita, quod cum sepedicto sacerdote sancte Fidis omnibus processionibus et missis, quibus ei iniunctum est adesse, et eodem modo, quo et ipse tenentur interesse, hoc superaddito, quod prefati plebani, videlicet sancti Laurentii et sancti Magni in summis festivitatibus in choro ad publicam missam graduale simul incipiant et versum in pulpito, ut ibidem moris est, cantent. Sacerdos vero sancti Leonhardi cum uno de confratribus nostris, sicut ibidem fieri consuevit, alleluia incipere et versum canere non postponat, qui etiam sacerdos cum memorato sacerdote sancte Fidis in pretaxatis diebus ad mensam abbatis, si placet, refectionem prandii debet accipere. Alter autem prebendarius sancte Fidis in memoratis festis, quando sumus in albis, et in diebus dominicis ad mensam decani prandii debet consolationem accipere. De sacerdote itaque sancti Osvvaldi7 statuimus, quod licet prebendam de refectorio non suscipiat, tamen cum dictis personis, que eam suscipiunt, tam in processionibus quam in missis per totum debet interesse et equali modo sicut sancte Fidis prebendarius ad mensam refici debet decani. Insuper etiam eiusdem decani minutionibus ter in anno ita debet, si placet, interesse, ut ad quamlibet minutionem per tres dies in mensa sua sibi convescatur. § Adhuc etiam alios nostre ecclesie clericos, videlicet sancti Leonhardi et sancti Magni canonicos sive prebendarios, qui similiter sibi institute consuetudinis normam, licet aliquantum priori fuerit facilior, minus bene curaverunt, eorum assensu previo ad debitam et ab antiquo institutam divinorum officiorum in sepedicto monasterio per ipsos agendorum semitam revocavimus, eos enim ad hoc restrinximus, quod sicut antiquitus institutum fuisse profitebantur, se non debeant ullis processionibus, quibus et supradicti clerici tenentur interesse, sine legitima causa et honesta subtrahere, ita tamen quod ad missarum sollempnia nullum, nisi secundum quod voluerint et deus eis inspiraverit, tenentur habere respectum. Statutum fuit etiam, ut si aliquis predictorum clericorum a pretaxato dei obsequio sibi iniuncto se sine impedimento rationabili et honesto presumat subtrahere et a priore nostri monasterii ter ammonitus se non curat corrigere et negligentiam suam emendare et sie debiti perstat neglector officii, abbas per subtractionem et privationem prebende sue debiti officii negligentia et pertinaci sue contumatie debet obviare et eum usque ad satisfactionem condignam coartando compellere. Ut autem huiusmodi instituciones divinorum officiorum pariter et renovationes in posterum tam ex parte pastorum quam subditorum firme simul et inconvulse conserventur, presentem paginam desuper conscribi et sigilli nostri sigillique nostri capituli munimine fecimus roborari. Acta sunt hec publice in choro sancti Galli, anno dominice incarnationis M°.CC°.XXX°V°. indict. VIIIa. feria VIa. kl. maii Va.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1248, S. 211-213.
Original dating clause: kl. maii Va
Editions:
- Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 63A, S. 238 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III,874.
Comment
Ähnliche Schrift wie Nr. 1334.Language:
Notes:
a)suis über der Zeile nachgetragen. - b) A. - 1 Konrad v. Bussnang, 1226-1239. - 2 St. Fiden, Kirche in St. Gallen. - 3 Der scolasticus war demnach ein Weltpriester, nicht Mönch. - 4 St. Laurenzen, Pfarrkirche der Stadt St. Gallen. - 5 St. Mangen, Kirche in St. Gallen. - 6 St. Leonhard, Kirche in St. Gallen. - 7 St. Oswald, Kapelle an den Schulturm des Klosters angebaut, jetzt auch von einem Weltpriester versehen
Places
- St. Gallen
Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1248, S. 211-213, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGIII/Nr_1248_S_211-213/charter>, accessed at 2024-12-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success