Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1342, S. 274-277
Signature: Nr. 1342, S. 274-277
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Mai 1244
Abt und Propst von St. Gallen verpflichten sich, in den nächsten acht Jahren je 50 Mark zum Ankauf neuer Kelche, zur Pfandauslösung oder zum Ankauf neuer Güter zu verwenden.Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1342, S. 274 (UB Zürich II,603. - Thurg. UB II,275. - App. UB I,24).
Current repository:
StA St. Gallen FF.3.A.3.
StA St. Gallen FF.3.A.3.
2 Siegel, 1. Abb. 13; 2. besch, Abb. 2.Material: Pergament
Dimensions: 31,5/43 cm
- notes extra sigillum:
- Rückvermerk (13. Jh.): De restauratione detrimentorum; (15. Jh.): Nichil valet.
Waltherus dei gratia sancti Galli abbas1 universis presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est iustorum omnium vera salus. Turpe nimis est et divini plenum || animadversione iudicii, si, quod est salubriter institutum, temerariis cuiusquam ausibus violetur. Noverint igitur universi, quod cum monasterium nostrum onere debitorum esset multipliciter aggravatum et tam in thesauris || quam possessionibus admodum grave pateretur detrimentum, tandem nobis, qui ad regimen eius fuimus constituti, multiplici eius lesioni succurrere cupientibus diuque super eo meditantibus gratia dei, que sperantes in || se non relinquit, dilectum fratrem nostrum Burchardum prepositum2 in hac parte adiutorem nobis fidelissimum sociavit, qui videlicet eodem zelo domus domini ardenter concepto pondus diei et estus equo nobiscum humero subeundum minime dubitaret. Qualiter ergo nostra circa hec processerit ordinatio, presentibus ita duximus declarandum. Nos enim ex parte nostra ad restaurandum predicta ecclesie nostre detrimenta statuimus de bonis nostris quinquaginta marcas attribuere annuatim, constitutione ista per continuos octo annos inviolabiliter duratura, sicut in sequentibus exponetur. Et ut certius ea res procedat, ecce deputamus ad hoc census nostros in Abbatis Cella3 et in bonis abbatie circa civitatem4 et in bonis sancti Leonardi5, quoscumque in predictis locis ad manus nostros liberos obtinemus. Deputamus etiam ad hoc census atque fructus curie nostre in Rvmanshorn6, et in hiis prescriptis locis quinquaginta marce premisse restaurationi deputate annis singulis colligentur. Si quid autem habundaverit, nostrum erit, sin vero quiquama) defuerit, nos ex aliis bonis nostris id tenemur absque diminutione qualibet adimplere. Ubi etiam eam adicimus conditionem, quod liceat nobis predictos census atque fructus cum quinquaginta marcis, si voluerimus, redimere annuatim, dum tamen hoc ante epiphaniam domini et non post duxerimus faciendum. At vero prefatus Burch. prepositus, utpote menbruma) corporis nostri fidelissimum, ad predictam restaurationem pro se per continuos octo annos similiter quinquaginta marcasb) contribuit annuatim, deputatis ad hoc octoginta duabus libris, que in Abbatis Cella et in Huntwilla7 et in offitio hospitalarii et in bonis abbatie circa civitatem et in bonis sancti Leonardi et in curiis Stamehaim8 olim in forma compositionis per venerabilem dominum Cumc)9 episcopum sibi fuerant assignate, que summa quadraginta marcarum valorem creditur continere, et si forte minus continet aliquando, in hoc casu predictis octoginta duabus libris tantum debet de prepositure questibus superaddi, quousque quadraginta marcarum valentia compleatur, dum tamen hec adiectio quatuor libras aliquatenus non excedat. Et cum decem marce adhuc desint quinquagenario constituto, deputavit idem prepositus pro ipsius numeri complemento, id est decem marcis, census atque fructus curie sue in Bernanc10, salvis tamen sibi consuetis fratrum servitiis eidem curie impositis ab antiquo. Quod si predicti census atque fructus curie in Bernanc aliquando ad decem marcarum valentiam non pertingunt, tunc quiquid minus erit, iterum de prepositure debet questibus resarciri, si quid autem superhabundaverit, eius erit. Sed et si prepositus quandocumque ante festum beati Martini tradiderit decem marcas, iterum in hoc casu eius erunt census et fructus curie supradicte. Ordinata igitur tum ex parte nostra tum ex parte dicti B. prepositi contributione centum marcarum per continuos octo annos, sicut prelibatum est, facienda, consequenter de communi beneplacito, tam nostro quam prepositi fratrumque nostrorum omnium necnon et ecclesie nostre clericorum atque ministerialium et preterea quorundam fidelium nostrorum, quos ad hoc specialiter duximus evocandos, electe fuerunt novem persone ydonee ac fideles, videlicet C. camerarius monasterii11 nostri et Peregrinus decanus operis12 fratres nostri, Rvodolfus senior de Rorsschach13, Rvodolfus Gielo noster camerarius14, Hainr. de Landegge pincerna noster15, Eberh. de Bichelnse16 et Cvonr. de Valkinstain17 ecclesie nostre ministeriales, Burch. de Rinegge18 et Rvodolfus Dispensator19. Quorum provida ordinatione ac sollicitudine diligenti concepta restauratio processum habere valeat efficacem. Specialiter autem Burch. de Rinegge et Rvdolfus Dispensator id commissum habent, ut predictas centum marcas de anno in annum recolligant fideliter et reservent. Ceteri vero Septem electi, si predicti duo forte vi aut dolo a commisso sibi negotio per quemcumque prohibiti fuerint vel modo quolibet impediti, toto nisu, toto posse totaque fidelitate debent quiquid est obstaculi removere. At vero omnium ipsorum esse debet diligentia, ut secundum quod concepte restaurationi visum fuerit melius expedire, tamen ut istorum trium aliquod intendatur, scilicet ut vel calix reparetur iuxta valorem antiquum vel possessiones pignori tradite redimantur vel si forte predium aliquod de novo utilius viderint comparandum, predictas centum marcas, que ante epiphaniam domini esse debent annis singulis recollecte, ad utilitatem monasterii erogent et impendant, nec licebit eis aliquid aliud facere ab hiis tribus superius designatis, etiam si quid forte melius prospicerent faciendum. Predictis igitur omnibus ita, sicut prelibavimus, ordinatis, ecce nos ex parte nostra et prefatus frater noster B. prepositus ex parte sua presentium testimonio et auctoritate damus et committimus predictis novem electis in anime sue salutem et honoris ac fame conservationem necnon et extremi examinis obtestationem ius et potestatem in rebus supradesignatis colligendi, defendendi, repetendi, exequendi seu erogandi iuxta formam eis traditam et hic scriptam. Ubi et Burch. de Rinegge et Rvodolfus Dispensator iuramento proprio id firmarunt, quod ipsi census atque fructus designatos omni diligentia et fidelitate recolligere debeant et servare ac denunciare reliquis septem, si quid eis obstiterit in hoc facto. Ceteri vero Septem iuramento corporali prestito firmaveruntd), quod ipsi toto nisu totis viribus fide integra a predictis duobus commoniti, si quid eis obstiterit, debeant amovere. Ceterume) utrique in suo comprehenderunt sacramento, quod secundum modum superius designatum et iuxta potestatem eis permissam, scilicet aliquo uno de tribus tantum faciendo, sepedictas centum marcas ad utilitatem monasterii, remoto procul omni dolo, fide integra et exaeta diligentia studeant erogare, ita ut nec anime sue periculum, honoris aut fame incurrere debeant detrimentum. Post premissa et hoc quoque statutum est, ut si aliquis predictorum novem electorum morte aut alia necessitate inexcusabili fuerit impeditus, quominus commisso sibi negotio superesse valeat et adesse, reliqui alium in loco ipsius eligant et substituant negotio competentem. Denique necessarium esse prospeximus non tam nobis quam et aliis, qui negotio isti pertinent, calumpniandi seu frustandif), quod factum est, audatiam penitus amputari, atque ob hanc causam promisimus ac fide manuali prestita in manibus venerabilis fratris nostri M. prioris20, que iurisiurandi sacramento equipollet, laudavimus predictos redditus non repetere nec impedimentum aliquod eorum collectoribus seu erogatoribus in tali facto prestare, sed nec aliquid eorum, que super hoc statuta sunt, aliquatenus revocare. Et si, quod absit, forte salutis nostre inmemores fidei religione contempta casu aliquo contraveniremus, dedimus obsides iuratos, videlicet nobiles viros Rvodolfum de Honegge fratrem nostrum carnalem21, Hainr. de Gutting(en) avunculum nostrum22, Hainr. de Roitenberc23 et Volr. de Gutting(en)24 consanguineos nostros, item Rvodolfum de Svnnenberc25, Hainr. de Rammeswac26, Rvodolfum dapiferum nostrum27 et Eberh. scultetum de Wila28, qui ad commonitionem predictorum, quibus negotium est commissum, tamdiu se recipient in civitatem sancti Galli, numquam inde recessuri, donec omne, quod promisimus, totaliter fuerit adimpletum. Et quicumque horum iura carnis solverit durante obligatione, tenemur loco eius alium subrogare, sed et successor noster facere idem debet, nobis ante vita vel offitio destitutis. Item et prepositus sepedictus tactis sacrosanctis evangeliis iuravit attendere et servare, quod fecerat et quiquid expeditioni cause congruit pro posse suo fideliter promovere. Novissime vero fratres nostri omnes in communi consequenter tactis similiter sacrosanctis evangeliis, quia omnium agebatur utilitas et quod omnes tangit comportari debet ab omnibus, iuraveruntd), quod predictam ordinationem ratam haberent et favorem ei debitum commodarent, et si quis eorum infra predictos octo annos abbas aut prepositus fieret, nichil horum irritaret neque diminueret, sed omnia modis ac temporibus constitutis debeat inviolabiliter observare. Facta sunt autem huius tenoris duo paria, quorum alterum apud dominum Cvonradum de Hvomclinchon29, reliquum vero apud Rvodolfum Gielonem14 depositum invenitur. Ut ergo appareat hec predicta publice ac sollemniter celebrata, sigilla tam nostrum quam capituli nostri presentibus litteris sunt appensa. Acta sunt hec anno domini M°.CC°.XLIIII°. mense maio, indictione secunda.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1342, S. 274-277.
Original dating clause: mense maio
Editions:
- Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 61, S. 477 (Klosterdruck). - Neugart, Cod. dipl. Alem. II,935. - UB St. Gallen III,890.
Language:
Notes:
a) A. - b) Zweites a aus u korr. - c)Cum mit Kürzungszeichen darüber. - d)-aunt mit er-Kürzung. - e)cetm mit er-Kürzung. - f) A, statt frustrandi. - 1 Walter v. Trauchburg, 1239-1244. - 2 Klosterpropst Burkhard, 1227-1244. - 3 Appenzell AI. - 4 St. Gallen. - 5 St. Leonhard, Kirche in St. Gallen. - 6 Romanshorn, Bez. Arbon TG. - 7 Hundwil, Bez. Hinterland AR. - 8 (Ober- u. Unter-)Stammheim, Bez. Andelfingen ZH. - 9 Aus paläographischen Gründen doch eher der Bischof von Como (Cumanus) als Konrad v. Tegerfelden, 1209-1233 Bischof von Konstanz (Cum. verschrieben für Cunr.), wenn letzteres sachlich auch näherliegend. - 10 Berneck, Bez. Unterrheintal. - 11 Kämmerer C(onrad), sonst nicht bezeugt. - 12 Werkdekan Peregrinus. - 13 Rudolf v. Rorschach (Stadt u. Bez.). - 14 Kämmerer Rudolf Giel v. Glattburg (Gem. Oberbüren, Bez. WH), 1226-1277*. - 15 Heinrich Schenk v. Landegg (Gem. Degersheim, Bez. Untertoggenburg), 1241-ca. 1260. -16 Eberhard I. v. Bichelsee (Bez. Münchwilen TG), 1209-1262. - 17 Konrad I. v. Falkenstein (Stadt St. Gallen), 1221-1244. - 18 Burkhard I. v. Rheineck (Bez. Unterrheintal), 1227-1244. - 19 Rudolf Dispensator (Spiser), 1222-1252. - 20 Klosterprior (Dekan) Manegold, 1222-1262. - 21 Rudolf v. Hohenegg (s. Isny BW), Seitenlinie der Trauchburger, Bruder Abt Walters. - . 22 Heinrich I. v. Güttingen (Bez. Kreuzlingen TG), 1209-1258. - Wenn avunculus richtig verwendet ist, war die Mutter Abt Walters eine von Güttingen. - 23 Rettenberg, n. Sonthofen, bayr. Schwaben. - Von diesem Geschlecht stammten die Trauchburg-Hohenegg-Hohentann ab, vgl. G. Bradler, Studien z. Gesch. der Ministerialität im Allgäu u. in Oberschwaben (1973), S. 221. - 24 Ulrich III. v. Güttingen, 1244-1282. - 25 Rudolf v. Sonnenberg (Gem. Stettfurt, Bez. Frauenfeld TG), 1243-1256. - 26 Heinrich v. Ramschwag (Gem. Häggenschwil, Bez. St. Gallen), 1228-1244*. - 27 Rudolf v. Singenberg (Gem. Sitterdorf Bez. Bischofszell), 1243-1244. - 28 Wil, Stadt u. Bez. - 29 Konrad v. Humlikon (Bez. Andelfingen ZH), wohl der 1228-1243 bezeugte Konventual v. St. Gallen.
Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1342, S. 274-277, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGIII/Nr_1342_S_274-277/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success