Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1480, S. 362-363
Signature: Nr. 1480, S. 362-363
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
(nach 23. September) 1252, St. Gallen
Abt Berchtold von St. Gallen beurkundet einen Gütertausch zwischen der Kirche St. Fiden und dem Kloster Magdenau.Source Regest:
Chartularium Sangallense III, Nr. 1480, S. 362.
Chartularium Sangallense III, Nr. 1480, S. 362.
Abschr. (B), um 1300, Stiftsbibl. St. Gallen, Cod. 868, S. 3.
In nomine sancte et individue trinitatis. Nos Bercht.1 . . .a) universis in Christo fidelibus presentem paginam inspecturis . . . [Cum]a) omnia facta mortalium temporalem sequantur motum, expe[dit, ut ne labantur cum tempore]a), que geruntur in tempore, literarum ac testium amminiculo ad [perpetuitatem memorie ful]tiantura). Noverit igitur universitatis vestre dilectio, quod . . . [in]carnationisa) M°CC°LII°, indictionis undecime, a . . .a) et a Hermanno fratuele suo, quandam domum in . . .a) cum curtili et edificiis et omnibus aliis ad eandem domum pertin[entibus] . . .a) Hermannus dictus Bok incoluit, et quoddam pratum iuxta flumb)2 . . .a) officium nostri portanarii pertinens, tamquam a legitimis possessoribus . . .a) titulo emptionis aquisita possedimus. Quibus utique bonis sie aliquid . . .tisa), ipsa ob honorem dei et gloriose virginis Marie genetricis eius necnon omnium sanctorum . . .a) consensu unanimi et voluntate concordi Mangoldi prioris3 et Alberti prepositi4 [et to]tiusa) capituli nostri monasterio in Makenowe5 ordinis Cisterciensis et personis ibidem domino militantibus libere perfruenda pro censu concessimus annuali, videlicet quodc) dictum monasterium in Magn. singulis annis in festo beati Gal. dimidiam libram cere nomine census ad aram publicam dicti sancti Gal. mittendo perseveret. Hiis sic peractis abbatissa et conventus memorati monasterii in Maggn. de consensu nostro nostrique capituli et de consilio bonorum ac prudentum virorum cum Volrico6 et Burcardo7 prebendariis sancte Fidis6 ad hoc unanimiter convenerunt, quod super prefata domo aliisque bonis suis antedictis et super quodam bono dicto Wolfrichswiler8 iuxta Maggn. sito et nove prebende sancte Fidis annexo concambium seu transmutationem peregerunt, memorata abbatissa nomine sui monasterii predictam domum aliaque bona sua memorata ecclesie iam dicte sancte Fidis per nostras manus libere conferente et supradicto Vol. prebendario memoratum bonum suum scilicet Wolfr. monasterio antelato in Mag. modo simili assignante, premissa tamen sub nomine sacramenti communi predictorum prebendariorum assertione, quod secundum quod veris experimentis didicerant et secundum evidentem probabilitatem huiusmodi transactio magis ad commodum et ad utilitatem quam ad preiudicium seu dampnum sepedicte ecclesie sancte Fidis faciat atque proveniat. Et ne nostrum monasterium pretaxato censu in cera conferendo per hanc transactionem privaretur, statuimus, ut bona ecclesie sancte Fidis collata ab ipso censu sint penitus absoluta et a monasterio in Mag. de bonis in Wolfric, ut supradictum est, annis singulis nostro monasterio idem census persolvatur. Decrevimus etiam atque statuimus, quod sepedieta bona ecclesie sancte Fidis collata scilicet domus cum suis atinentiis et pratum non solum a cera censuali antelata sint absoluta, sed etiam a styris advocatiis et aliis quibuscumque colleetis, immo ab omni exactione libera ad solos usus supradicte nove prebende prebendariid) in perpetuum debeant permanere, hoc solum excepto, quod nostri monasterii portanario, ad cuius officium dictum pratum dinoscitur pertinere, ant(elatus)d) census videlicet due gambe porcine, unam que vulgo dicitur schulterre, et alteram, que vulgo dicitur crumpein, de ipso prato annis singulis persolvantur. Hec autem ut rata atque inconvulsa permaneant, presentem paginam desuper scriptam nostro nostrique capituli sigillis fecimus perennari. Huius itaque facti testes sunt hii clerici Ysaac sacerdos sancti Oswal.9, magister Heinricus plebanus in Riegol10, Burchardus11 plebanus in Rorschach12, Volricus doctor scolariumd)13 et hii milites Ruodolfus Gielo14, Waltherus de Landinberc15, Heinricus de Altstetin16, . . . ario de Torbinf)17 et hii cives sancti Galli Rodolfus Dispensator18, Volricus et Gerwigus Plararii19, Cristanus Magister Coquine20. Datum aput sanctum Gallum, anno domini M°CC°L°II°. ind. unde(cima). f. . .g)
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1480, S. 362-363.
Editions:
- UB St. Gallen III, S. 704, Anhang 24.
Comment
Zum Datum: Die Indiktion weist in die Zeit nach 23. Sept.$$Das Pg.blatt oben rechts stark, unten leicht beschädigt und verblasst, ebenso das nächste Blatt mit dem Rest des Textes.Language:
Notes:
a) Pg.blatt beschädigt; Arenga ergänzt nach Nr. 1483. - b) Viell. fluui(um) zu lesen. - c)quod korr. aus dict. - d) Durchgestrichen? - e) Verblasst. - f) Wohl so zu lesen (oder Corbin?). - g)f mit Schleife, evtl. s mit Schleife. - 1 Berchtold v. Falkenstein, 1244-1272. - 2 Wohl eine Wiese am Irabach, St. Gallen. - 3 Klosterprior (Dekan) Manegold, 1222-1262. - 4 Klosterpropst Albrecht v. Ramstein, 1246-1259. - 5 Zisterzienserinnenkloster Magdenau, Gem. Degersheim, Bez. Untertoggenburg. - 6 Ulrich, 1246-1252 Pfründer v. St. Fiden in St. Gallen. - 7 Burkhard v. Rheineck (Bez. Unterrheintal), 1246-1270*. Pfründer v. St. Fiden in St. Gallen. - 8 Wolfertswil, Gem. Degersheim. - 9 Isaak, 1252-1268 Priester der Oswaldskapelle (am Schulturm des Klosters angebaut). - 10 Riegel, nw. Emmendingen BW. - 11 Burkhard v. Rheineck (Bez. Unterrheintal), vgl. Nr. 1483, Anm.8. - 12 Rorschach, Stadt u. Bez. - 12 Vgl. Nr. 1340, Anm. 16. - 14 Rudolf II. Giel v. Glattburg (Gem. Oberbüren, Bez. Wil), 1226-1277*. - 15 Verschrieben für Walter v. Lindenberg (Gem. Niederbüren, Bez. Wil), 1252-1271; bei den Landenbergern kommt der Name Walter nicht vor. - 16 Wohl Hermann v. Altstätten (Bez. Oberrheintal), vgl. Nr. 1249, Anm. 3 (H. im Or. wohl irrt. in Heinricus aufgelöst). - 17 Nicht identifiziert. - 18 Rudolf Dispensator (Spiser), 1222-1252. - 19 Ulrich Blarer, 1228-1252*; Gerwig Blarer, 1252-1268. - 20 Christian Kuchimeister, 1252-1268.
Places
- St. Gallen
Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1480, S. 362-363, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CSGIII/Nr_1480_S_362-363/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success