Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1266 XII 25
Signature: 1266 XII 25
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Dezember 1266, St. Gallen
Abt Albrecht der Reichenau überträgt dem Kloster Magdenau den Hof in Mettendorf gegen einen Zins.Source Regest:
Chartularium Sangallense IV, Nr. 1778, S. 12.
Chartularium Sangallense IV, Nr. 1778, S. 12.
Current repository:
Klosterarchiv Magdenau F.14.
Klosterarchiv Magdenau F.14.
Siegel nur kl. Fragm.
Material: Pergament
Dimensions: 21,5/10,5 cm
- notes extra sigillum:
- Rückvermerk (13./14. Jh.): De curia in Mettindorf.
Albertus dei gratia abbas monasterii Augensis venerabilibus et in Christo dilectis . . abbatisse et conventui monasterii de Maggenowe ordinis Cy||stertiensis salutem et perseverantem in dei obsequio voluntatem. Quotiens opus agitur pietatis, dignum est scriptis id memorialibus roborari, || ut et quod agitur stabile perseveret et alii provocentur exemplo simili ad virtutem. Recogitantes igitur nos olim intuitu retributionis divine et || ut participationem bonorum omnium, que apud vos fiunt, specialius consequeremur, vobis de communi consensu et unanimi voluntate totius conventus nostri monasterii indulsisse, ut possetis de possessionibus ad ius et proprietatem predicti monasterii nostria) pertinentibus per donationem seu emptionem acquirere et licite ad usus vestros retinere usque ad summam decem mansuum, sicut in instrumento vobis et monasterio vestro super hoc a nobis dato continetur1, ecce curiam sitam in Mettindorf, quam tenuit ab ecclesia nostra illustris vir R. comes de Habesburg in feudum, eratque ab eodem comite Conr. miles dictus Giel de Glatteburg infeudatus de eadem, post resignationem debitam factam ab eisdem feudatariis aliisque habentibus ius aliquod in ipsa in manibus nostris vobis et monasterio vestro donamus et assignamus in nomine domini cum omnibus pertinentiis suis computandam in summa predictorum decem mansuum et sub annuo censu olim eisdem mansibus imposito in perpetuum possidendam, sperantes id tanto licentius ac salubrius fieri, quanto confidentius divine maiestati complacere novimus, si id, quod est spiritale aut spiritali annexum, de manibus laicorum ad usum ecclesiasticum revertatur. In cuius rei testimonium et robur firmitatis perpetue presentem cartam vobis damus sigilli nostri robore communitam. Actum et datum apud sanctum Gallum, VIII. kl. ianuar. anno domini MCCLXVII. inchoante2, indict. X. pontificatus domini Clementis pape IIIIti. anno secundo.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 1778, S. 12-13.
Original dating clause: VIII. kl. ianuar.
Editions:
- Herrgott, Geneal. II, 492 (zu 1267). - Thurg. UB IV, S. 801, Nachtrag 23.
Comment
Zur Sache und zu den Namen vgl. Nr. 1777.Language:
Notes:
a)nostri über der Zeile nachgetragen. - 1 Nr. 1612. - 2 Beweis für die Verwendung des Weihnachtsstils (Jahresanfang 25. Dez.) in St. Gallen.
Places
- St. Gallen
Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1266 XII 25, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGIV/1266_XII_25/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success