Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1272 II 26
Signature: 1272 II 26
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Februar 1272, Rüti
Abt Werner von Rüti und der Leutpriester von Bollingen verzichten auf einen der Kirche Bollingen zustehenden Zins von Gütern in Bänikon.Source Regest:
Chartularium Sangallense IV, Nr. 1895, S. 88.
Chartularium Sangallense IV, Nr. 1895, S. 88.
Current repository:
STA Zürich C II 10 33.
STA Zürich C II 10 33.
3 Siegel, 1. (Abt) u. 3. (Leutpriester) fehlen; 2. Fragm. (UB Zürich Siegelabb. I/49).
Material: Pergament
Dimensions: 22/13 cm
- notes extra sigillum:
- Rückvermerk (13. Jh.): Benninkon.
Universis presentem paginam inspecturis Wernherus humilis abbas de Rvti1 suumque capitulum ordinis Premonstratensis Constan(tiensis) dyocesis et Heinricus || rector ecclesie in Bollingen2 prope lacum Thvricensem3 eiusdem dyocesis noticiam subscriptorum. Quia omnium habere memoriam et in nullo errare potius || divinitatis quam humanitatis existit, ideo ea que geruntur, ut litibus obvietur et calumniandi materia tollatur, scripture testimonio perhennantur. || Noverint igitur, quos nosse fuerit oportunum, quod nos bona fide, sine dolo, fraudis scrupulo et qualibet captione voluntarie, libere et expresse renunciamus omni iuri, actioni et inpetitioni, quod habebamus ratione cuisdama) agri et prati sitisa) in Benninchon4, que annuatim I quar(tale) tritici mensure Thvricensis5, que nunc possidet Bilgerinus miles de Wagenberg6 cum aliis bonis, que sibi vendebant . . abbatissa et conventus in Seidenovwa7 ordinis Cisterciensis predicte diocesis, ecclesie in Bollingen solvere consueverunt, dicto Bilgerino de predictis agro et prato plenam warandiam prestantes, renunciando in integrum restitutioni, prescriptioni, exceptioni, edicto edito vel edendo, privilegio inpetrato vel inpetrando, omni favori legum et canonum, per que predictorum agri et prati venditio sepefato militi facta per memoratam . . abbatissam et conventum posset inpugnari vel aliquatenus revocari, cum conditio ecclesie in Bollingen per prefatam abbatissam et conventum sit evidenter meliorata, quia iidemb) michi plebano in Bollingen I marcam argenti ponderis Thvricensis dederunt ad conparandum predium ecclesie memorate annuatim reddens II quar(talia) tritici mensure Thvricensis. Protestamur etiam et publice confitemur . . dictum Hechein nulluni ius habere in agro et prato prelibatis, quod et idem publice confessus est, renunciando omni actioni et iuri, si quod in eisdem habere videbatur. In predictorum testimonium presens instnimentum sigillis nostris . . abbatis et capituli in Rvti et . . plebani in Bollingen roboramus. Dat. Rvti, anno domini M°.CC°.LXXII°. crastino post Mathie, indict. XVa.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 1895, S. 88-89.
Original dating clause: crastino post Mathie
Editions:
- UB Zürich IV, 1481.
Language:
Notes:
a) A. - b)iidem über der Zeile nachgetragen. - 1 Wernher, nur 1272 als Abt des Prämonstratenserklosters Rüti, Bez. Hinwil ZH, bezeugt. - 2 Bollingen, Gem. Jona, Bez. See. - 3 Zürichsee. - 4 Bänikon, Gem. Kloten, Bez. Bülach ZH. - 5 Mass von Zürich. - 6 Bilgeri I. v. Wagenburg (Gem. Oberembrach, Bez. Bülach ZH), 1263-1284. - 7 Zisterzienserinnenkloster Selnau, Zürich.
Places
- Rüti
Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1272 II 26, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CSGIV/1272_II_26/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success