useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1282 IX 23
Signature: 1282 IX 23
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. September (1282), St. Gallen
Abt Wilhelm und der Konvent von St. Gallen bestätigen dem Kloster Feldbach das Recht, Einkünfte aus st. gallischen Klostergütern bis zu 6 Mark zu erwerben.
Source Regest: 
Chartularium Sangallense IV, Nr. 2094, S. 249.
 

orig.
Current repository
STA Thurgau Frauenfeld 7'40'1.

2 Siegel, fehlen.
Material: Pergament
Dimensions: 47/17,5 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (gleichzeitig oder wenig später): Instrumentum super libertate a monasterio sancti Galli concessa in rebus emendis.
x
Willehelmus dei gratia electus et confirmatus1, Bertoldus prepositus2 totusque conventus monasterii sancti Galli rei geste noticiam cum salute. Licet res ecclesiasticas alienare non liceat, non tamen prohibitum intelligitur, res, que a laicis detinentur, ad usum cclesiasticum || revocare. Noverint igitur universi tam posteri quam presentes, quod nos recognoscimus et confitemur et tenore presentium protestamur, dilectis in Christo . . abbatisse et conventui monasterii in Velpach3 Constantiensis dyocesis per nos nostrumque monasterium indultum et conceslisum esse, receptis ab eisdem decem marcis argenti ponderis Constantiensis puri et legalis, quas in utilitatem nostri monasterii confitemur presentibus esse conversas, ut liberam habere possint et habeant facultatem emendi recipiendi quovis titulo a || quacumque vel a quibuscumque personis redditus sex marcarum argenti ponderis antedicti habita communi reddituum estimatione in possessionibus quibuscumque nostro monasterio quovis titulo pertinentibus nullo ad nos vel ad successores nostros habito super hoc respectu, et de redditibus memoratis per dictas abbatissam et conventum de bonis et possessionibus nostri monasterii recipiendis et quovis titulo conquirendis remanent adhuc redditus quinque librarum et duodecim solidorum denariorum monete Constantiensis prehabita legitima conputatione, quas recipiendi et quovis titulo conquirendi videlicet quinque librarum redditus et duodecim solidorum monete predicte liberam habent facultatem sine cuiusvis obice inpedimenti. Si vero predictos redditus vel possessiones, a quibus quinque librarum et duodecim solidorum denariorum redditus persolvuntur vel etiam partem eorum conquirent, vendere aut quovis titulo alienare voluerint, liberam debent habere et habent facultatem contradictione cuiuslibet non obstante. Ut autem ea, que premissa sunt, nullo tempore pati possint aliquam materiam questionis, renunciamus circa predicta tam pro nobis quam pro nostro monasterio nostrisque successoribus, qui pro tempore fuerint, beneficio restitutionis in integrum, litteris a sede apostolica vel aliunde inpetratis aut eciam inpetrandis, defensioni non adhibite sollempnitatis, exceptioni doli, auxilio repetendi per obiectum deceptionis ultra dimidium iusti precii, exceptioni non numerate pecunie, omnibus constitutionibus et statutis editis vel edendis, auxilio litterarum sedis apostolice, quibus mediantibus res ecclesiastice, que alienate dicuntur illicite vel distracte, repetuntur vel repeti consueverunt, omni consuetudini generali vel particulari et generaliter omni auxilio tam in genere quam in specie, quo mediante ea, que premissa sunt, violari possent cassari vel irrita nunciari in toto vel in parte aliqua eorundem. In cuius rei testimonium roburque perpetuum omnium premissorum presens instrumentum memoratis abbatisse et conventui eorundem tradidimus sigillorum tam nostri electi et confirmati quam nostri conventus robore communitum. Datum et actum apud sanctum Gallum, anno domini . . .a) IX. kalend. octobris, indictione Xa. presentibus Hainr. de Glatte4, Cůnr. reverendi in Christo Willen, dei gratia electi et confirmati monasterii sancti Galli capellano, Ottone de Aeinwiler5, Růd. de Lindenberg6, VoI. dicto Lesti, Růd. dicto Chuchimaister7 civibus sancti Galli et aliis fidedignis.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2094, S. 249-250.

Original dating clauseIX. kalend. octobris

Editions
  • UB St. Gallen III, 1034. - Thurg. UB III, 732.

Comment

Geschrieben von Subdiakon Ulrich Toggenmuzser, wie Nr. 2095.$$Zum Datum: Durch ein Loch im Pg. fehlt das Inkarnationsjahr. Indiktion X trifft für die Zeit Abt Wilhelms für die Jahre 1282 und 1297 zu. Die am gleichen Tag von gleicher Hand geschriebene Nr. 2095 entscheidet für 1282.$$Fraglich, ob die Urkunde je durch Siegel bekräftigt wurde, da die je vier scharfgeschnittenen dreieckigen Löcher für die Siegelschnüre kaum einmal solche enthalten haben, es sei denn, dass sie bald wieder entfernt wurden.


LanguageLatein

Notes
a) Loch im Pg., 2,8 cm. - 1 Wilhelm v. Montfort, 1281-1301. - 2 Berchtold v. Ramstein, Neffe Abt Rumos, 1278-1291 Klosterpropst. - 3 Zisterzienserinnenkloster Feldbach, Gem. u. Bez. Steckborn TG. - 4 Oberglatt, Gem. Flawil, Bez. Untertoggenburg. - 5 Wohl der Kleriker Otto v. Andwil (Bez. Gossau), 1275-1311*. - 6 Rudolf I. v. Lindenberg (Gem. Niederbüren, Bez. Wil), 1261-1284. - 7 Rudolf Kuchimeister, 1275-1296.
Places
  • St. Gallen
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.