Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1292 XI 24
Signature: 1292 XI 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. November 1292, Konstanz
Der Offizial von Konstanz beurkundet einen Vergleich zwischen dem Diakon Andreas von Kirchheim und dem Augustinerinnenkonvent in St. Gallen im Streit um einen Hof in Weiler.Source Regest:
Chartularium Sangallense IV, Nr. 2299, S. 399.
Chartularium Sangallense IV, Nr. 2299, S. 399.
Current repository:
Stadtarchiv KonSTAnz 8432.
Stadtarchiv KonSTAnz 8432.
Siegel besch., wie in Nr. 1777.
Material: Pergament
Dimensions: 26/14 cm
- notes extra sigillum:
- Rückvermerk (14./15. Jh.): Von Willar.
Offitialis curie Constantiensis universis presentium inspectoribus salutem cum notitia subscriptorum. Cum Andreas dyaconus dictus de Kilchain1 . . prio||rissam et conventum extra muros sancti Galli2 coram nobis in ius vocaverit proponendo in figura iuditii et per modum querele contra ipsas, quod in alienatione || cuiusdam curie dicte in Wiler3 site in der Hoeri4, in cuius possessione iam longo tempore fuit, ipsum impedirent, eis in contrarium proponentibus curiam illam esse || suam et sine expresso consensu eorum alienari non posse, post altercationem diutinam nobis mediantibus et auctoritatem prestantibus inter ipsos de communi voluntate eorum amicabilis compositio intervenit sub hac forma videlicet, quod ipse Andreas possessionem illam, quam coluit H. dictus Spvri sitam ante cymiterium, que se extendit fere ad tertiam partem bonorum, super quibus erat questio, distrahendi et alienandi de consensu ipsarum dominarum iam expresso et adhibito habet liberam facultatem et quod in aliis possessionibus eiusdem curie, quas colit Burcardus de Syngen5, pro tempore vite sue usumfructum solum habeat, dominium vero et proprietas earundem possessionum superstitum iuxta tenorem instrumentorum, que eis sub sigillo reverendi patris et domini R. dei gratia episcopi Constantiensis6 super hoc conscripta sunt et tradita7, ipsis dominabus sine qualibet impetitione et vexatione in posterum remaneat liberum et quietum et eorum bonorum possessio naturalis post mortem ipsius Andree ad ipsas . . priorissam et conventum tamquam ad veras dominas et proprietarias libere revertatur. Insuper prefate . . priorissa et conventus iuxta offitium caritatis accepti benefitii nolentes esse immemores ad hoc se obligant et astringunt, quod post mortem ipsius Andree Engeldrudi sorori sue de fructibus eorundem bonorum ultra portionem sibi contingentem tamquam uni earum in communi tres modios tritici mensure in Stain8 singulis annis cum integritate persolvant. In cuius rei testimonium et ad petitionem partium et ad maius robur obtinendum sigillum nostrum litteris presentibus duximus appendendum. Datum et actum Constantie, anno domini M°. CC°.LXXXX secundo, VIII°. kal. decembr. indic. VIa. Testibus infrascriptis presentibus videlicet Cvonrado de Constantia, Rvodolfo de Wîssenhorn9, Cvonrado et Friderico fratribus de ordine Predicatorum, magistro H. de sancto Gallo10 et C. dicto Koefelin et aliis quam pluribus fidedignis.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2299, S. 399-400.
Original dating clause: VIII°. kal. decembr.
Language:
Notes:
1 Nicht identifiziert. - 2 Augustinerinnenkonvent (später St. Katharinen) am Brühl in St. Gallen. - 3 Weiler, s. Radolfzell BW. - 4 Hört, das Gebiet s. Radolfzell zwischen Zeller See und Untersee. - 5 Singen BW. - 6 Rudolf I. v. Habsburg-Laufenburg, 1274-1293. - 7 Nr. 2028. - 8 Stein a. Rh., Stadt u. Bez. SH. - 9 Weissenhorn, so. Ulm. - 10 Heinrich v. St. Gallen, aus der adeligen Bürgerfamilie in Konstanz, 1285-1332.
Places
- Konstanz
Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1292 XI 24, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CSGIV/1292_XI_24/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success