Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1298
Signature: 1298
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1298, Uznach
Graf Friedrich von Toggenburg verzichtet nach einem Streit mit dem Kloster Rüti auf einen Weinberg bei der Burg Spiegelberg.Source Regest:
Chartularium Sangallense IV, Nr. 2470, S. 531.
Chartularium Sangallense IV, Nr. 2470, S. 531.
Current repository:
STA Zürich C II 16 19.
STA Zürich C II 16 19.
Siegel an Band, rest, Fragm., Abb. 29.
Material: Pergament
Dimensions: 30,5/16,5 cm
- notes extra sigillum:
- Rückvermerk (14. Jh.): Predium in Wingarten sub castro Spiegelberg.
Abschr. (B), 1441, ebd., B I 278 (Diplomatar Rüti), S. 549.
Universis ac singulis Christi fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint, Fridericus comes de Toggenburg senior1 salutem et noticiam subscriptorum. Quia omnium habere memoriam et in || nullo errare pocius divinitatis quam humanitatis existit, ideo ad lites sopiendas et tollendam omnem materiam calumpnie ea, que geruntur, scripturarum testimonio perhennantur. Sciant || igitur universi, quod cum inter nos ex una et reverendos in Christo dominos . . abbatem et conventum monasterii in Rvti2 ordinis Premonstratensis Constantiensis dyocesis ex parte altera disensioa) sive || contraversiaa) mota esset super vinea sita prope castrum Speigelberg3 et contiguea) curti dicte ze Wingarten4, quam predicti domini . . abbas et conventus dicebant esse suam et ad curtim suam predictam dictam ze Wingarten pertinere, quam emerunt a Werenherro milite quondam villico de Dvnrten5, qui eandem curtim a nobis tenebat in feodum, et nos proprietatem eiusdem curtis ipsis donaverimus, sicut in instrumenta6 a nobis ipsis tradito continetur, et nos contrariumb) diceremus, videlicet dictam vineam non spectare ad predictam curtim, et super hoc inter nos aliquamdiu esset litigatum, tandem ad petitionem dictorum dominorum et aliorum proborum virorum et precipue filiorum nostrorum videlicet Kraftonis canonici maioris ecclesie Constantiensis7 et F.8 inducti ipsis dominis et monasterio propter deum et servicia sua hactenus nobis exhibita remisimus et presentibus remittimus, ita quod eandem vineam habeant, teneant et possideant perpetuo titulo proprietatis cum predicta curti sua, non obstante ista contraversiaa) a nobis mota, que inde sumpsit exordium, quod in instrumenta venditionis dicte curtis sive traditione proprietatis hec vinea non mit specialiter denominata, sed per generalem clausulam comprehensa, videlicet tradimus vobis titulo proprietatis mansum situm in curti prope Speigelberg dictum ze Wingarten et H. ascripto glebe cum omnibus suis pertinenciis, neec quacumque alia, que a nobis vel a posteriisa) nostris ipsis tam super eadem vinea quam super curti in posterum aliquo tempore posset moveri, renunciantes omni iuris auxilio, si quod forte nobis competterea) posset, ut predicta donatio proprietatis posset infirmari, promittentes pro nobis nostrisque filiis et aliis successoribus predictis dominis super predicta vinea et curti in iudicio vel extra litem, impugnationem vel violenciam non movere, imo pocius a quolibet impugnante in omnem eventum defendere et tueri. In horum itaque evidenciam et testimonium et maioris certitudinis firmitatem, ne prefati domini . . abbas et conventus in hac legittima et legali donatione a quoquam in posterum ausu nefando et maligno possint aliquatenus occasione alicuius factic) seu altercationis molestari, et ut supradicta omnia ac singula aput nos nostrosque filios bona fide rata, grata et illibata permaneant, hoc presens instrumentum sepedictis dominis nostri sigilli munimine tradidimusd) et tradimus communitum. Datum et actum in Vzna9, anno domini M°.CC°.LXXXXVIII°. presentibus testibus subnotatis videlicet fratre R. priore in Rvti, fratre R. de Kempten10, domino Hvnino11 vicario in Dvnrten, H. de Rvkenstein12, Dethelmo de Woloshoven13, Alberto sculteto in Vzna, H. ministro de Wittenwile14 et aliis quampluribus fidedignis, indict. Xa.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2470, S. 531-532.
Editions:
- UB Zürich VII, 2474. - Thurg UB III, 932.
Comment
Geschrieben von Hand des Klosters Rüti, wie Nr. 2356, 2401, 2427, 2434, 2446, 2447, 2454, 2481.$$Zum Datum: Da die Indiktion eher um 1 als um 2 zu niedrig ist, dürfte die Urkunde vor dem 24. Sept. 1298 ausgestellt worden sein, welches Datum in die 11. Indiktion fällt.Language:
Notes:
a) A. - b)contium mit ra-Kürzung. - c) Korr. aus facte. - d)tradidi mit us-Kürzung. - 1 Friedrich III. v. Toggenburg, 1260-1305. - 2 Prämonstratenserkloster Rüti, Bez. Hinwil ZH. - 3 Spiegelberg, Burg, Gem. Weingarten, Bez. Münchwilen TG. - 4 Hinter- Weingarten, Gem. Weingarten. - 5 Werner v. Dürnten (Bez. Hinwil ZH), 1259-1270. - 6 Vgl. Nr. 1871.
Places
- Uznach
Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1298, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CSGIV/1298/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success