useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 09 (1373-1381) 1375 X 24
Signature: 1375 X 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Oktober 1375, Avignon
Papst Gregor XI. providiert Nikolaus Schnell für die Pfarrkirche in Marbach.
Source Regest: Chartularium Sangallense IX, Nr. 5475, S. 143 (Rieder, Röm. Quellen, 1882.).
 

ins.
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 197, f. 213.

    x
    Dilecto filio Nicolao Snell canonico Constanciensi magistro in artibus salutem etc. Litterarum scientia vite ac morum honestas aliaque probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte tua peticio continebat, quod orta dudum inter te et quondam Johannem Rot presbiterum Constanciensis diocesis super parrochiali ecclesia in Marbach1 in valle Reni dicte diocesis, quam tunc per obitum quondam Kraft de Dokkenburg2 ultimi ipsius ecclesie rectoris extra Romanam curiam defuncti vacantis per venerabilem fratrem nostrum Hainricum episcopum Constanciensem3 ordinaria tibi auctoritate collatam fuisse, dictus vero Johannesa), qui dictam ecclesiam possidebat, illam ad se de iure spectare asserebat, materia questionis et causa coram eodem episcopo legitime introducta, idem episcopus ad tuam instanciam prefatum Johannem citari mandavit et fecit, ut certo termino iam elapso coram eo legitime compareret tibi super dicta ecclesia responsurusb) et alias facturus et recepturus, quod iusticia suaderet, et demum huius lite et termino sic pendentibus, antequam in causa huiusmodi ad aliquos alios actus processum existeret, idem Johannes in huiusmodi ipsius ecclesie possessione existens extra curia Romana decessit, ne igitur in causa huiusmodi novus tibi adversarius surrogetur, nos qui statum cause huiusmodi haberi volumus presentibus pro expresso super hoc providere tibique, qui etiam ut asseris in medicina provectus et in iure canonico peritus existis, premissorum meritorum tuorum intuitu specialem graciam facere intendentes te in omnic) iured) et ad omne ius, siquod eidem Johanni in prefata parrochiali ecclesia dum viveret quomodolibet competebat seu competere poterat, auctoritate apostolica surrogamus dictumque ius tibi conferimus ete) de illo etiam providemus, decernentes te ad ius et litis ac cause huiusmodi prosecutionem et defensionem in eo statu, in quo causam huiusmodi inveneris et in quo idem Johannes, si adhuc vite superstes existeret, posset et deberet amitti, neenon possessionem huiusmodi, in qua dictus Johannes ut premittitur existebat, admittendum fore et admitti debere ac exnunc irritum et inane, se secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit acceptari, non obstantibus felicis recordacionis Bonifacii pape VIII. predecessoris nostri et aliis constitutionibus apostolicis contrariis quibuscumque, seu quod in Constanciensi cum prebenda et archidiaconatu Ilrgoye4 et in sanctorum Felicis et Regule5 Constanciensis diocesis ecclesiis auctoritate litterarum nostrarum sub expectatione prebende canonicus te asseris obtinere. Nulli ergo etc. nostre surrogacionis collacionis provisionis et constitucionis infringere. Datum Auinione VIllI kl. novembris anno quinto.||
    In eodem modo dilectis filiis Augustensi6 et sancti Petri Argentinensis7 prepositis ac decano sancti Agricoli Auinionensis8 ecclesiarum salutem etc. Litterarum scientia etc. usque obtinere. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eundem Nicolaum vel procuratorem suum eins nomine ad corporalem possessionem eiusdem ecclesie ac iurium et pertinenciarum ipsius, in qua dictus Johannes dum viveret ut premittitur existebat, auctoritate nostra iuxta predicti decreti nostri tenorem faciatis admitti, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstantibus omnibus supradictis seu si episcopo Constanciensi qui est seu eritf) vel quibusvis aliis communiter vel divisim a sede apostolica sit indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compellig) aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum ut supra.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense IX, Nr. 5475, S. 143-144.

    Original dating clauseVIllI kl. novembris



    LanguageLatein

    Notes
    a) Es folgt durchgestrichen qui. - b) Es folgt durchgestrichen el. - c)omni über der Zeile nachgetragen. - d) Es folgt durchgestrichen canonico. - e)et über der Zeile nachgetragen, danach durchgestrichen te. - f)qui est seu erit über der Zeile mit Verweisungszeichen. - g) Es folgt durchgestrichen non possint. - 1 Marbach, Bez. Oberrheintal. - 2 Kraft III. v. Toggenburg, 1286-1339. - 3 Heinrich v. Brandts, 1357-1383. - 4 Archidiakonat Illergau (zwischen Ulm u. Allgäu). - 5 Chorherrenstift Grossmünster Zürich. - 6 Dompropst v. Augsburg. - 7 Jung St. Peterstift, Strasburg. - 8 Saint-Agricol, Kirche in Avignon.
    Places
    • Avignon
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.