Charter: Chartularium Sangallense 09 (1373-1381) 1376 XI 08
Signature: 1376 XI 08
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. November 1376, Avignon
Papst Gregor XI. beauftragt den Thesaurar des Chorherrenstifts Grossmünster Zürich,Heinrich Herisau von St. Gallen für ein Kanonikat in Chur zu providieren.Source Regest: Chartularium Sangallense IX, Nr. 5540, S. 212 (Rieder, Röm. Quellen, 1906.).
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Vat. 290, f. 423.
Dilecto filio thesaurario ecclesie Thuricensis1 Constanciensis diocesis salutem etc. Dignum arbitramur et congruum, ut illis se reddat sedes apostolica graciosam, quibus ad id propria virtutuma) merita laudabiliter suffragantur. Volentes itaque dilectum filium Henricum Herisoue de sancto Gallo clericum Constanciensis diocesis magistrum in artibus apud nos de litterarum scientia vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum horum intuitu favorum prosequi graciosob), discrecionic) tue per apostolica scripta mandamus, quatinus si post diligentem examinacionem dictum Henricum, qui etiam in theologia studet, ad hoc ydoneum esse repereris, super quo etiam conscienciam honeramus, ei de canonicatu ecclesie Curiensis cum plenitudine iuris canonici auctoritate nostra providere procures, faciens ipsum vel procuratorem suum eius nomine in eadem ecclesia auctoritate predicta in canonicum recipi et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum plenitudine iuris canonici assignatis, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens vel cum vacaverit, quam idem Henricus per se vel procuratoremd) suum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spacium, postquam sibi vel eidem procuratori vacacio illius innotuerit, duxerit acceptandam, conferendam eidem Henrico post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donacioni tue eadem auctoritate reserves, districtius inhibens venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis capitulo Curiensi ac illi vel illis, ad quem vel ad quos in dicta ecclesia prebendarum collacio provisio presentacio seu quevis alia disposicio pertinet communiter vel divisim, ne de dicta prebenda interim etiam ante acceptacionem eandem nisi postquam eis constiterit, quod Henricus vel procurator predicti illam noluerint acceptare, disponere quoquomodo presumat ac nichilominus prebendam huiusmodi, quam reservabis, si vacat vel cum vacaverit, ut prefertur, eidem Henrico post acceptacionem predictam cum omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate predicta conferas et assignes, inducens per te vel alium seu alios eundem Henricum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem prebende ac iurium et pertinenciarum predictorum ac deffendens inductum sibique faciens de ipsorum canonicatus et prebende fructibus redditibus proventibus iuribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstantibus de certo canonicorum numero et quibuslibet aliis ipsius ecclesie statutis et consuetudinibus contrariis iuramento confirmatione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis, aut si aliqui apostolica vel alia quavis auctoritate in eadem ecclesia in canonicos sint recepti vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis in dicta ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras inpetrarint, etiam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra in eadem ecclesia receptis vel prebendas spectantibus in eadem dictum Henricum in assequcione dicte prebende volumus anteferri, sed nulluni per hoc eis quo ad assequcionem prebendarum ac beneficiorum aliorum preiudicium generari, aut si eidem episcopo et capitulo vel quibusvis aliis communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non posint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie aut aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat providi per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi nostre gracie impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis, aut si dictus Henricus presens non fuerit ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie solitum iuramentum, dummodo in absentia sua per procuratorem ydoneum et, cum ad ecclesiam ipsam accesserit, corporaliter illud prestet, nos enim, si dictus Henricus ydoneus ad hoc repertus fuerit, ut prefertur, exnunc perinde irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingerit attemptari ac si die date presencium eidem Henrico contulissemus canonicatum dicte ecclesie ac prebendam, si qua in eadem ecclesia tunc vacabat vel cum vacaret, quam idem Henricus duceret acceptandam, ut prefertur, conferendam eidem Henrico donacioni apostolice curie interpositione decreti duxissemus specialiter reservandam. Dat. Auinione VI. idus novembris, pontifficatus nostri anno sexto.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IX, Nr. 5540, S. 212-214.
Original dating clause: VI. idus novembris
Language:
Notes:
a) Es folgt durchgestrichen comoda, davor am linken Rand merita. - b) Es folgt eine durchgestrichene Unterlänge. - c) Es folgt durchgestrichen vestre. - d) Es folgt durchgestrichen ydoneum. - 1 Chorherrenstift Grossmünster Zürich.
Places
- Avignon
Chartularium Sangallense 09 (1373-1381) 1376 XI 08, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGIX/1376_XI_08/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success