useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 05 (1300-1326) 1305 VIII 21
Signature: 1305 VIII 21
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. August 1305, St. Gallen
Abt Heinrich und der Konvent von St. Gallen verkaufen dem Dienstmann Eglolf von Rosenberg die Burg Berneck als Burglehen.
Source Regest: Chartularium Sangallense V, Nr. 2632, S. 100.
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen Z.5.C1.

3 Siegel, 1. besch., Abb. 112; 2. Abb. 94; 3. stark besch., Abb. 106.Material: Pergament
Dimensions: 28/16,5 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14. Jh.): Littere super Castro Bernang.
Graphics: 
x
Omnibus Christi fidelibus Hainricus dei gratia abbas1 totusque conventus monasterii sancti Galli salutem in domino et notiama) subscriptorum. Ut quod rite agitur a memoria hominum non || labatur, expedit rem gestam scripturarum et testium robore perhennari. Noverint igitur universi, quos nosse fuerit oportunum, quod nos habito consilio et tractatu sufficienti de alienandis aliquibus || possessionibus monasterii nostri propter inmensa onera debitorum, a quibus excuti non poteramus preter alienatio-nem aliquarum rerum, castrum nostrum in Bernnang2 cum omnibus pertinentiis suis || videlicet agris, pratis, vineis, pascuis, nemoribus, viis et inviis et aqueductibus et universis appenditiis, quemadmodum in nos et monasterium nostrum translatum fuit recte emptionis contractu a .. relicta quondam dicti Behem3 et liberis eius, eo modo et iure, quod vulgaliterb) burglehen nuncupatur, tytulo venditionis transtulimus, dedimus et tradidimus strennuo viro domino Egelolfo seniori militi de Rosinberg4 ministeriali nostri monasterii pro centum marcis argenti ponderis Const(antiensis), quas confitemur nos recepisse et in utilitatem nostri monasterii fore conversas, adiectis de consensu dicti militis conditionibus infra scriptis, videlicet quod si dictum militem contingat decedere sine liberis, dictum castrum cum suis pertinentiis supradictis libere revolvi debet ad usus et proprietatem nostri monasterii, si vero eo mortuo con-tigerit eundem relinquere filiam vel filias, que vel aliqua ex eis fuerint maritate sub conditione dicti monasterii, in dicto castro et eius attinentiis succedere debet modo predicto, ita tamen, si aliqua illarum maritata fuerit vel venerit extra conditionem nostri monasterii, nullum ius succedendi habeat in predictis. Et ne dicte venditionis contractus a nobis vel a nostris successoribus in posterum in aliqua parte sui valeat infirmari, renuntiamus exceptionibus doli mali, non numerate pecunie, non tradite, non solute, deceptionisc) ultra dimidium iusti precii, beneficio restitutionis in integrum principaliter vel incidenter postulando, litteris a sede apostolica vel aliunde impetratis seu impetrandis, omnibus constitutionibus editis vel edendis et generaliter omni iuri suffragiod) legum vel canonum, quo mediante contra premissa venire possemus vel ipsorum aliquid posset quomodolibet violari. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Ego Egelolfus miles predictus confiteor omnia et singula premissa fore vera et in eorundem evidentiam sigillum meum applicui. Datum et actum apud sanctum Gallum, anno domini M°.CCC°.V°. XII°. kl. septembr. presentibus magistro Johanne Phefferhardib) can(onico) ecclesie Curiensis5, domino Hugone de Landinberg6, Volrico dicto Meldelin7, Hainrico dicto Omin8, Hainrico dicto Villico, Gerwico Pauro9, Volrico ministro10, magistro Volrico cyrurico11, Volrico Hospite, Hainrico dicto Blarrer, Alberto dicto Blarrer, Hugone et Chůnrado dictis Voelin, Cristano dicto Voelin et aliis quam pluribus fide dignis.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense V, Nr. 2632, S. 101-102.

Original dating clauseXII°. kl. septembr.

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 8b, S. 238 (Klosterdruck). - Zellweger, Urkk. I/1, 55. - F.X.Kern, Geschichte der Gemeinde Bernang (1879), S. 230. - UB St. Gallen III, 1157.

Comment

Geschrieben von St. Galler Hand, wie Nr. 2643, 2680, 2705.


LanguageLatein

Notes
a) A, statt notitiam. - b) A. - c)c korr. aus b. - d)o korr. aus i. - 1 Heinrich v. Ramstein, 1301-1318. - 2 Berneck, Bez. Unterrheintal; durch diesen Rechtsakt gelangte die Burg in die Hand der Herren von Rosenberg und heisst bis heute nach ihnen. - 3 Viell. der 1268 (Nr. 1804) bezeugte H. Boemus. - 4 Eglolf v. Rosenberg (Gem. Herisau, Bez. Hinterland AR). - 5 Johannes Pfefferhard aus Konstanz, Domherr, 1325-1331 Bischof von Chur. - 6 Hugo I. v. Breitenlandenberg (Gem. Turbenthal, Bez. Winterthur ZH). - 7 Ulrich Meldeli (v. Meldegg, Gem. Gaiserwald, Bez. Gossau), 1303-1333*. - 8 Heinrich Om v. Rätenberg (Gem. Niederbüren, Bez. Wil). - 9 Gerwig II. Paier. - 10 Ulrich v. Elgg (Bez. Winterthur ZH), 1304-1305 Stadtammann von St. Gallen. - 11 Meister Ulrich der Arzt, 1305-1319.
Places
  • St. Gallen
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.