useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 06 (1327-1347) 1330 X 27
Signature: 1330 X 27
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Oktober 1330, Avignon
Papst Johannes XXII. providiert Heinrich Erb von St. Gallen für ein Benefizium, dessen Besetzung dem Kloster Rheinau zusteht.
Source Regest: Chartularium Sangallense VI, Nr. 3430, S. 93 (Rieder, Röm Quellen, 911. - Mollat, Jean XXII, 51402.).
 

cop.
Registereintrag (B), ebd., Reg. Vat. 98, f. 140v, ep. 291.


    ins.
    Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 37, f. 220v, ep. 291.

      x
      Dilecto filio Heinrico dicto Erbena) de sancto Gallo clerico Constantiensis diocesis salutem. Probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedignorum testimonio commendaris, nos inducunt, ut tibi reddamur ad gratiam liberales. Volentes itaque premissorum meritorum intuitu gratiam tibi facere specialem, beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura nulli alii de iure debitum consuetum ab olim clericis secularibus assignari, cuius fructus redditus et proventus si curatum vigintiquinque, si vero sine cura fuerit, quindecim marcarumb) argenti secundum taxationem decime valorem annuum non excedant, ad dilectorum filiorum . . abbatis et conventus monasterii in Rinowe1 ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis collationem provisionem presentationem vel quamcunque aliam dispositionem comuniter vel divisim pertinens, si quod vacat adpresens vel cum vacaverit, quod tu per te vel procuratorem tuum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spacium, postquam tibi vel eidem procuratori de illius vacatione constiterit, duxeris acceptandum, conferendum tibi post acceptationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis donationi apostolice reservamus, districtius inhibentes dictis abbati et conventui, ne de huiusmodi beneficio interim etiam ante acceptationem eandem, nisi postquam eis constiterit, quod tu vel procurator predictus beneficium ipsum nolueritis acceptare, disponere quoquomodo presumant, ac decernentes exnunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam qua vis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Non obstantibus, si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel aliter quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra huiusmodi beneficia expectantibus te in assecutione dicti beneficii volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem aliorum beneficiorum preiudicium generari, seu si eisdem abbati et conventui vel quibusvis aliis comuniter vel divisim a predicta sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli non possint, quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem presentationem vel quamcunque aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi nostre gratie impediri valeat quomodolibet vel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Nulli ergo etc. nostre reservationis inhibitionis et constitutionis infringere etc. Dat. Auinione, VI. kl. novembr., anno quintodecimo.||
      § In eodem modo dilectis filiis . . Constanciensis2 et . . C¸uziacensis3 Constanciensis diocesis prepositis ac Jacobo de Mutina4 scolastico Tullensis5 ecclesiarum capellano nostro salutem etc.c) Probitatis et virtutum merita etc. usque mentio specialis. Quocirca mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios huiusmodid) beneficium per nos, ut premittitur, reservatum, si tempore huiusmodi nostre reservationis vacabat vel extunc vacavit aut quamprimum illud vacare contigerit, eidem Heinrico vel procuratori suo eius nomine post acceptationem predictam cum omnibus iuribus et pertinentiis suis auctoritate nostra conferre et assignare curetis. Inducentes eum vel dictum procuratorem pro eo in corporalem possessionem dicti beneficii ac iurium et pertinentiarum ipsius et defendentes inductum sibique facientes de ipsius beneficii fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi. Non obstantibus omnibus supradictis seu si dictis abbati et conventui vel quibusvis aliis comuniter vel divisim a predicta sit sede indultum, quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Contradictores per censuram ecclesiasticam etc. Dat. ut supra.
      Source Fulltext: Chartularium Sangallense VI, Nr. 3430, S. 93-95.

      Original dating clauseVI. kl. novembr.



      LanguageLatein

      Notes
      a)Herben B. - b)marcharum B. - c)etc. fehlt in B. - d)huiusmodi von anderer Hand über der Zeile nachgetragen mit Verweisungszeichen R. - 1 Benediktinerkloster Rheinau, Bez. Andelfingen ZH. - 2 Diethelm v. Steinegg, 1322-1357 Dompropst v. Konstanz. - 3 Albert v. Kastell, 1330-1344 Propst des Chorherrenstifts St. Verena in Zurzach, Stadt u. Bez. AG. - 4 Modena. - 5 Toul, dép. Meurthe-et-Moselle.
      Places
      • Avignon
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.