Charter: Chartularium Sangallense 10 (1382-1389) 1387 V 02
Signature: 1387 V 02
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Mai 1387, Avignon
Papst Clemens VII. providiert Ulrich Burgauer für ein Kanonikat in Chur.Source Regest:
Chartularium Sangallense X, Nr. 6181b, S. 380 (Rep. Germ. I, S. 140.).
Chartularium Sangallense X, Nr. 6181b, S. 380 (Rep. Germ. I, S. 140.).
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 251, f. 87.
Dilecto filio Vlrico Burgower1 canonico Curiensi magistro in artibus salutem etc. Litterarum sciencia vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi reddamur ad graciam liberales. Volentes itaque tibi, qui eciam ut asseris in thelogia peritus existis, premissorum meritorum tuorum intuitu graciam facere specialem canonicatum ecclesie Curiensi cum plenitudine iuris canonici apostolica tibi auctoritate conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero ac dignitatem personatum perpetuam administracionem vel officium cum cura vel sine cura, eciam si dignitas ipsa maior post pontificalem in eadem ecclesia fuerit et ad eam consueverit quis per electionem assumi, si que vel si qui aut si qua in dicta ecclesia vacant ad presens vel cum vacaverint, quas vel quos seu que tu per te vel procuratorem tuum ad hec legitime constitutum infra unius mensis spacium, postquam tibi vel eidem procuratori vacatio illius innotaverit, duxeris acceptandas vel acceptandos seu acceptanda, conferendas vel conferendos seu conferenda tibi post acceptationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donationi apostolice reservamus, districtius inhibentes venerabili fratri nostro . . . episcopo et dilectis filiis capitulo Curiensi(bus) ac illi vel illis, ad quem vel ad quos in eadem ecclesia prebendarum ac dignitatum personatuum administracionum vel officiorum collacio provisio presentacio electio seu quevis alia disposicio pertinet communiter vel divisim, ne de huiusmodi prebenda ac dignitate personatu administracione vel officio interim eciam ante acceptacionem eandem, nisi postquam eis constiterit, quod tu vel procurator predictus illas vel illos seu illa nolueritis acceptare, disponere quoquo modo presumant, ac decernentes exnunc irritum et inane, si secus super hec a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari, non obstantibus de certo canonicorum numero et quibuslibet aliis consuetudinibus ipsius ecclesie contrariis iuramento confirmacione apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis, aut si aliqui apostolica vel alia quavis auctoritate in eadem ecclesie in canonicos sint recepti vel ut recipiantur insistant seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ac dignitatibus personatibus administracionibus vel officiis in dicta ecclesia speciales vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibitionem reservacionem et decretum vel aliis convenientibus sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra in dicta ecclesia receptis vel prebendas ac dignitatis personatus administraciones vel officia expectantibus in eadem in huiusmodi prebende ac dignitatis personatus administracionis vel officii assecucione te volumus anteferri, sed nulluni per hoc eis quoad assecucionem canonicatuum et prebendarum ac dignitatum personatuum administracionem vel officiorum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si eisdem episcopo et capitulo vel quibusvis aliis communiter vel divisim a predicta sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ac dignitatibus personatibus administracionibus vel officiis ipsius ecclesie aut aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem presentationem seu quamvis aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi gracie impetrari valeat quandolibet vel differri et de qua cuiusque etiam tenoris habenda sit in nostris litteris mencio specialis aut si presens non fuerit ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie solitum iuramentum, dummodo in absencia tua per procuratorem ydoneum, et cum ad ecclesiam ipsam accesseris, corporaliter illud prestes seu quod sancti Michaelis Beronensis2 et sancti Leornardi prope sanctum Gallum3 ecclesiarum canonicatus et prebendas ac parrochialem ecclesiam sancti Stephani in Lindow4 Constanciensis diocesis, qua spoliatus existis, obtines et quod hodie etiam de aliis canonicatu et prebenda ac decanatu ecclesie Curiensis predicte tunc, ut asserebas, vacantibus per alias nostras litteras mandavimus provideri, et insuper tecum ut dictam parrochialem ecclesiam una cum predicto decanatu vel huiusmodi dignitate aut personatu seu curata administracione vel curato officio, postquam illum vel illam seu illud vigore presentium vel dictarum aliarum litterarum vigore fueris pacifice assecutus libere et licite retinere valeas, generalis concilii et quibuscunque aliis constitucionibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus supradictis contrariis nequaquam obstantibus auctoritate predicta de uberioris dono gratie dispensamus, proviso quod parrochialis ecclesia ac decanatus vel dignitas aut personatus seu curata administracio vel curatum officium debitis obsequiis non fraudentur et animarum cura in eis, quibus illa imminet, nullatenus negligatur. Volumus autem, quod infra unum annum a die, qua dicte parrochialis ecclesie possessionem pacificam recuperaveris vel per te steterit quominus eam recuperis, ecclesiam ipsam vel huiusmodi decanatum aut personatum seu administracionem vel officium pro alio beneficio ecclesiastico se cum eorum altera compatienter permutes, alioquin dicto anno elapso prefatam parrochialem ecclesiam, quam ex tunc vacare decernimus, omnino dimittere tenearis, quodque quamprimum sive presentium canonicatus et prebende ac dignitatis vel personatus seu administracionis aut officii huiusmodi per nos, ut premittitur, reservatorum vel reservatarum sive predictarum aliarum litterarum vigore aliorum canonicatus et prebende ac decanatus predictorum possessionem fueris pacificam assecutus relinquere, littere et processus habiti per easdem et quecunque inde secuta sint cassa et irrita nulliusque roboris vel mandati. Nulli ergo etc. nostre collacionis provisionis reservacionis inhibicionis constitucionis dispensacionis et voluntatis infringere etc. Datum Auinione VI. non. maii anno nono. In eodem modo venerabili fratri .. episcopo Castoriensi5 et dilectis filiis abbati monasterii Fabariensis6 Curiensis diocesis ac . . preposito ecclesie sancti Desiderii Auinionensis salutem etc. Litterarum scientiam etc. usque momenti. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eundem Vlricum vel procuratorem suum eius nomine facieritis ex nunc auctoritate nostra in dicta ecclesia Curiensi in canonicum recipi et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum dicti iuris plenitudine assignetis prebendam ac dignitatem personatum administracionem vel officium huiusmodi per nos, ut premittitur, reservatas vel reservatos seu reservata, si tempore huiusmodi more reservacionis vacabant vel postea vacaverint aut cum vacaverint, ut prefertur, cum omnibus iuribus et pertinentibus supradictis eidem Vlrico auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel dictum procuratorem eius nomine in corporalem possessionem prebende ac dignitatis vel personatus seu administracionis aut officii iuriumque et pertinentiarum predictorum et defendentes inductum ac facientes ipsum vel dictum procuratorem eius nomine ad huiusmodi dignitatem personatum administracionem vel officium, ut est morum, admitti sibique de ipsorum canonicatus et prebende ac dignitatis personatus administracionis vel officii fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi, non obstantibus omnibus supradictis seu si eisdem episcopo et capitulo vel quibusvis aliis communiter vel divisim a prefata sede sit indultum . . .a), quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, contradictores auctoritate nostra etc. Datum ut supra P. Bosquerii expre. II. idus maii anno nono. Pon. de Curte T. pti. II. idus maii anno nono ut supra. Johannes.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense X, Nr. 6181b, S. 380-382.
Original dating clause: II. idus maii
Language:
Notes:
a) Es folgt exac oder exat, in der bekannten Formel überflüssig. - 1 Ulrich Burgauer, vgl. Nr. 4838, Anm. 1. - 2 Chorherrenstift St. Michael in Beromünster, Amt Sursee LU. - 3 St. Leonhard, Kirche in St. Gallen. - 4 St. Stephan, Pfarrkirche in Lindau, bayer. Schwaben. - 5 Jakob v. Hewen, Bischof v. Castoria, Griechenland, 1387-1389 Weihbischof v. Konstanz. - 6 Burkhard v. Wolfurt, 1386-1416 Abt des Benediktinerklosters Pfäfers, Bez. Sargans.
Places
- Avignon
Chartularium Sangallense 10 (1382-1389) 1387 V 02, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CSGX/1387_V_02/charter>, accessed 2025-02-12+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success