Charter: Chartularium Sangallense 13 (1405-1411) 7834
Signature: 7834
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Oktober 1408, Pleinting
Johann Dunbach von Überlingen ernennt Prokuratoren zur Eintreibung der 100 Goldgulden Pension von den Städten Konstanz, Ravensburg, Pfullendorf, Lindau, St. Gallen, Wangen und Buchhorn. Current repository:
GenerallandesA Karlsruhe, 5 Nr.6939.
GenerallandesA Karlsruhe, 5 Nr.6939.
Material: Pergament
Dimensions: 35/35 cm.
Ina nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis innotescat, quod anno nativitatis domini millesimo quadringentesimo octavo, indictione||
prima, die vero vicesimasecunda mensis octobris, hora nonarum vel quasi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Gregorii divina||
providencia pape duodecimi anno secundo in mei notarii publici et testium infrascriptorum ad hoc vocatorum et rogatorum presencia personaliter||
constitutus circumspectus vir dominus Johannes Dunbach de Vberlinga1 licenciatus in decretis Constanciensis diocesis omni meliori via iure modo causa et forma, quibus melius et efficacius potuit et valuit, fecit constituit creavit et solempniter ordinavit suos veros legitimos ac indubitatos procuratores actores factores et negociorum suorum gestores et nuncios suos speciales et generales, ita tamen quod generalitas non deroget specialitati et econtra, videlicet discretos et sapientes viros Conradum Czan opidanum dicti opidi Vberlingen, Henricum amb Hof procuratorem Constanciensem absentes tanquam presentes ac Conradum Dunbach laycum ibidem presentem et onus procurationis huiusmodi in se sponte suscipientes et quemlibet predictorum insolidum ad petendum et recipiendum dicti domini constituentis nomine et pro parte eius ab honorabilibus et prudentibus viris magistriscivium ministris scabinis consulibus comunitatibus et universitatibus civitatis et opidorum Constancie, Rauenspurg2, Pfullendorff3, Lindaw4, sancti Galli, Wangen5 et Bucharn6 dicte Constanciensis diocesis sacrosancto Roman(o) imperio immediate subiectis centum florenos auri de camera, qui dicto magistro Johanni Dunbach in festo sancti Johannis Baptiste proxime preterito cesserunt et venerunt solvendi iuxta cuiusdam littere seriem, quam desuper ab ipsis prenominatis magistriscivium ut supra habuit et recepit et in quibus dicti magistricivium aliique supra nominati et comunitates ac universitates predicte prefato magistro Johanni Dunbach racione annue pensionis necnon ex causis et racionibus in dicta littera descriptis et contentis ac sigillis autenticis predictorum sigillatis impendentibus munita extitit et roborata obnoxii existunt et obligati, ad quam dictus dominus Johannes constituens se refert, ad que etiam omnes et singulos supra scriptos principales fideiussores et eorum quemlibet tam coniunctim quam separatim monendi per se vel alium quemcunque, si non solverint, ad intrandum obstagia et alia facienda, que ad faciendum se obligarunt et obligati existunt, et ad omnia alia facienda et peragenda secundum pacta et condicta ac promissionem, que in dicta littera sigillis prenominatorum roborata plenius continentur, etiam in loco, quem dicti sui procuratores vel aliquis eorundem dictis magistriscivium ministris scabinis consulibus communitatum et universitatum debitoribus deputabunt et insinuabunt aut aliquis eorundem deputabit et insinuabit, et in eo standi tam diu et quousque prenominati magistricivium prefatis dicti magistri Johannis procuratoribus aut alicui eorundem de prescripta florenorum summa unacum expensis dampnis et interesse, que forte propter moram et retardacionem solucionis dicti debiti seu annue pensionis huiusmodi per prefatum dominum Johannem aut per suos procuratorem seu procuratores nuncium vel nuncios quemlibet pati seu sustineri contingunt vel incurrunt aut aliquis eorum pati vel sustineri contingit vel incurrit, necnon dans et concedens dictus dominus Johannes constituens predictis suis procuratoribus coniunctim et divisim plenam licenciam et liberam potestatem et plenum liberum et speciale mandatum ad faciendum et fieri faciendum de hiis, que a predictis magistriscivium ministris scabinis consulibus communitatibus universitatibus civitatis Constanciensis et opidorum predictorum reciperent vel aliquis eorum reciperet quitacionem absolucionem et liberacionem perpetuam et finalem et pactum de ulterius non petendo per scripta publica et alia sufficiencia documenta vallanda et roboranda pactis convencionibus promissionibus pene et penarum adieccionibus bonorum obligacionibus stipulacionibus renunciacionibus sacramentorum prescripcionibus et aliis clausulis et solempnitatibus oportunis iuxta sapientis consilium, que plenum robur obtineant et sufficiant firmitatis ad cautelam eorum tamen sumptibus et expensis, ac eciam voluit idem dominus Johannes constituens, quod si presens instrumentum forte culpa id dictantis in aliquo deficeret in quo seu in quibus, ipsius constituentis voluntas et illa, que requirerentur vel necessaria forent in premissis, aliquo modo non essent plene expressa et concepta, quod illa omnia et singula in presenti procuracionis instrumento necessaria complere deberet, nichilominus fidem dicto instrumento stari et adhiberi voluit, ac si omnia et singula in presenti instrumento necessaria quomodolibet et oportuna sufficienter essent expressa, et que idem dominus Johannes constituens inet faceret seu facere posset, si premissis personaliter interesset, ita tamen, quod idem dominus Johannes constituens formam et dictamen littere, de qua sit mencio, non excedat. Promisit insuper dictus dominus Johannes constituens mihi notario publico infrascripto tanquam persone publice et legitime stipulanti et recipienti et ratum et gratum ac firmum perpetuo habituris, quitquid per dictos suos procuratores vel aliquem eorum substitutum vel subsistutos ab eis vel eorum altero actum factum gestum seu procuratum fuerit quomodolibet in premissis, ac si per ipsum dominum Johannem constituentem personaliter acta et facta forent, super quibus omnibus et singulis dictus dominus Johannes constituens petiit et voluit a me notario publico infrascripto unum vel plura publicum seu publica fieri instrumentum seu instrumenta. Acta sunt hec in opido Pladling7 in domo solite habitacionibus discreti viri Vlrici Gellolf Ratisponensis8 diocesis anno indictione die mense hora et pontificatu quibus supra presentibus honorabilibus et discretis viris dominis Petro Purgerpeck et Johanne Furter presbiteris et dicto Vlrico Gellolf layco dicte Ratisponensis diocesis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. (ST) Et ego Hermannus quondam Rugeri de Rotenmann clericus Ratisponensis diocesis publicus apostolica et imperiale auctori(tate notarius, quia premissis procuratorum constitucioni potestatis tradicioni omnibus aliis et singulis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur, una cum prenominatis testibus presens interfui eaquam sic fieri vidi et audivi, ideoque hoc presens publicum instrumentum manu mea scriptum exinde confeci et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.

abstracts:
- Regest: RSQ I/1,1477.
Comment
Geschrieben vom Notar Hermann von Rotenmann. Erwähnt: Reg. ep. Const. III,7339.Notes:
a Initiale J 11,5 cm lang.
b m korr. aus anderem Buchstaben.
1 Überlingen BW.
2 Ravensburg BW.
3 Pfullendorf BW.
4 Lindau, bayer. Schwaben.
5 Wangen i.Allgäu.
6 Buchhorn, ht. Friedrichshafen BW.
7 Pleinting, nw. Passau, Niederbayern.
8 Regensburg.
Places
- Pleinting
Chartularium Sangallense 13 (1405-1411) 7834, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGXIII/7834/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success