useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1000
Signature: 1000
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. leden 1318, Strakonice
Vilém ze Strakonic potvrzuje zlatokorunskému klášteru darování, učiněné jeho bratrem Bavorem z Bavorova.
Source Regest: Jiří PRAŽÁK - Karel BERÁNEK - František BENEŠ, Listiny českých zrušených klášterů 1115-1784, Inventář SÚA, Praha 1961
 

orig.ano
Current repository
Národní archiv Praha

1 pečeť přivěšená na hedvábných nitích chybíMaterial: pergamen
    x
    In nomine domini amen. Quoniam summe necessarium est et summe utilitate congruum atque dignum, ut ea praecipue quae ratione salutis tractantur et disponuntur, per scripti memoriam ad futurorum notitiam transferantur et fide dignorum testimonio perhennentur, ne abolitioni cum rebus transitoriis sortiantur: hinc est quod nos Wilhelmus de Straconitz fieri notum volumus universis praesentibus et futuris, quorum conspectui obiectum fuerit praesens scriptum, quod donationem quam frater noster dilectus dominus Bawarus de Baworow ratione dotationis ob remedium animae suae ac praedecessorum et posterorum suorum claustro beatae virginis Mariae in Chorona domini fecit et ordinavit, suisque evidentissimis litteris roboravit1, hanc eandem donationem et dotationem ex nostro libero arbitrio et ex maturo nostrorum consilio devotissime confirmamus, in remedium animae ipsius beatae memoriae fratris nostri praescripti et nostrorum etiam antecessorum atque sequentium ratum et gratum habentes, quidquid per ipsum consistit tam salubriter ordinatum, compositum et concessum, cupientes potius ea quae ob salutem animarum disponuntur in omnibus promovere ac tueri quam umquam in aliquo impedire. Haec autem sunt bona tributa et donata per praescriptum fratrem nostrum piae recordationis claustro superius praenotato, videlicet villa Cirnicz cum iure patronatus ecclesiae ibidem, item villa Moyni, item Skrzidel, item Zalthicz, villam (sic) Swinicz cum allodio etiam Swinicz dicto, cum silva Sushni, eum omnibus pertinentiis, agris, cultis et incultis, rivulis et piscationibus, quemadmodum dictarum villarum et hereditatum limites denuntiant et ostentant. Et ut haec tam salubris ordinatio et donatio inmarcescibilis perseveretur, praesentem litteram fieri iussimus et contulimus nostri sigilli munimine consignatam. Actum et datum in Straconicz in die Agnetis secundo, anno domini millesimo CoCoCoXVIIIo, praesentibus domino priore Henrico de Straconicz2, Johanne plebano in Horouicz3, domino Gastone de Steken4, domino Czadcone de Sudomir5; domino Albera (sic) de Doben6, nostris militibus et aliis quam plurimis fide dignis.
    Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 67-69


    Languagelatinsky
    Places
    • Strakonice
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.