useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1026
Signature: 1026
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. říjen 1396, Karlštejn
Václav IV., král římský a český, vynáší jako přátelský úmluvce výrok na ukončení sporů korunského kláštera s proboštem vyšehradské kapituly o statky.
Source Regest: Jiří PRAŽÁK - Karel BERÁNEK - František BENEŠ, Listiny českých zrušených klášterů 1115-1784, Inventář SÚA, Praha 1961
 

orig.ano
Current repository
Národní archiv Praha

1 pečeť přivěšená na pergamenovém proužkuMaterial: pergamen
    Graphics: 
    x
    Wenceslaus dei gratia Romanorum rex semper augustus et Boemiae rex. Notum facimus tenore praesentium universis, quod cum alias in causa seu causis vertentibus inter venerabilem Johannem Wissegradensem praepositum ab una, religiosos quoque abbatem et conventum monasterii Sanctae Coronae devotos nostros dilectos parte ex altera, cum earum incidentibus, emergentibus, dependentibus et connexis, ad arbitrandum, diffiniendum et pronunctiandum de et super universis et singulis perceptis et quae percipi poterant de bonis et villis et expensis litis, in quibus dictus praepositus eisdem . . abbati et conventui monasterii Sanctae Coronae in Romana curia per tres sententias diffinitivas extitit condempnatus, in nos velud regem Boemiae arbitratorem et compositorem amicabilem de alto et basso sub poena centum marcarum auri, medietatem videlicet pro regali nostro aerario seu fisco, residuam vero partem pro parte tenente laudum seu pronunctiationem per partem non tenentem irremissibiliter solvendarum per praefatas partes utrimque fuisset realiter conpromissum, prout hoc ipsum in certi conpromissi litteris factis desuper sufficientius est expressum. Nos litibus et causis inter dictas partes sic ut praedicitur vertentibus finem facere cupientes, praesertim cum per expensas in huiusmodi lite factas tam praefatus praepositus quam etiam abbas et conventus praedicti monasterii magnis dispendiis sint attriti, non per errorem aut inprovide, sed animo deliberato, sano fidelium nostrorum super hoc habito consilio, et de certa nostra scientia inter praefatas partes laudavimus, pronunctiavimus et diffinivimus, laudamus, pronunctiamus tenore praesentium et etiam diffinimus, inprimis videlicet quod praefatae partes de cetero ante omnia sint amicae, de quanto vero praefatus praepositus sententiis et iudicatis contra ipsum et pro partis abbatis et conventus dicti monasterii in Romana curia promulgatis forte non paruit, quod extunc eisdem parere debeat, ac omnia et singula in eisdem contenta cum effectu realiter sine contradictione qualibet adimplere. Insuper non debebit praefatus praepositus vel sui successores abbatem et conventum monasterii Sanctae Coronae, qui nunc sunt aut erunt pro tempore, in bonis eorum, iuribus aut pertinentiis eorundem aliqualiter de cetero impedire, sed potius ipsos, bona eorum iuxta continentiam litterarum serenissimorum principum quondam regum Boemiae praedecessorum nostrorum, et signanter Ottakari, Wenceslai pii et Karoli condam Boemiae regum et iuxta formam sententiarum, de quibus praescribitur, libere et sine impedimentis quibuslibet permittere pacifice possidere. Ceterum pro maiori tranquilitate et amicitia inter partes praedictas processu temporis conservanda arbitramur, pronunctiamus, laudamus, diffinimus et volumus, ut gades seu metae et granities, bona praepositurae Wissegradensis et monasterii Sanctae Coronae praescripta dividentes, iuxta tenores litterarum regum et principum praedictorum infra hinc et festum sancti Georgii venturum de proximo renovari, et in casum ubi forte iuxta tenores earundem inveniri non possint, infra praedictum tempus per novas metas, gades et granities dividi debeant et modis omnibus separari. Item arbitramur, pronunctiamus, laudamus, diffinimus et volumus, ut praefatus praepositus pro omnibus et singulis perceptis, et quae percipi poterant per ipsum de bonis et villis monasterio adiudicatis, nec non pro omnibus et singulis litis expensis, in quibus eisdem condempnatus existit, ut praedicitur, praefato abbati, conventui et monasterio dare debeat et in parata pecunia persolvere ducentos florenos auri Vngaricales boni ponderis, videlicet in festo sancti Georgii venturo proxime centum et in festo sancti Galli post hoc inmediate secuturo centum, nullam in eo difficultatem seu negligentiam penitus faciendo, decernentes ac volentes expresse, ut praesens nostra arbitratio, pronunctiatio, laudum ac diffinitio in omnibus suis articulis, punctis et clausulis a praefatis partibus et successoribus earundem, prout de verbo ad verbum expressatur superius, adimpleri, teneri et sub poenis praescriptis ac in compromisso contentis perpetuis inantea temporibus debeat inviolabiliter observari. Praesentium sub regiae maiestatis nostrae sigillo testimonio litterarum, Datum Karlstein anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo sexto; die XXI. Octobris, regnorum nostrorum anno Boemiae tricesimo quarto, Romanorum vero vicesimo primo.||
    Ad relationem Sigismundi subcamerarii Wlachnico de Weytemulen.||
    Auf der Rückseite: R(egistrata), Petrus de Wischow.
    Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 307-309


    Languagelatinsky
    Places
    • Karlštejn
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.