Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1035
Signature: 1035
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. říjen 1420, Čáslav
Zikmund Lucemburský, král římský, uherský, český atd., zastavuje Oldřichu z Rožmberka všechny statky zlatokorunského kláštera v 3 000 kopách grošů českých.Source Regest:
Jiří PRAŽÁK - Karel BERÁNEK - František BENEŠ, Listiny českých zrušených klášterů 1115-1784, Inventář SÚA, Praha 1961

Current repository:
Národní archiv Praha
Národní archiv Praha
1 pečeť přivěšená na pergamenovém proužku
Material: pergamen
- notes extra sigillum:
- Pangerl považuje listinu za podezřelou
Nos Sigismudus (sic) dei gratia1 Romanorum rex semper augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, ||
Croatiae etc. rex. Memoriae cummendamus (sic) tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos matura deliberatione praehabita et ex certa scientia nostrae maiestatis omnia bona monasterii de Corona ubilibet in dicto regno nostro Bohemiae habita, videlicet munitiones, opida et villas simul cum censibus et proventibus iustis et legittimis nec non universis utilitatibus scilicet terris arabilibus, cultis et incultis, silvis, pratis, nemoribus, campis, pascuis, aquis, piscinis, aquarumque decursibus, molendinis, molendinorumque locis et generaliter cunctis utilitatum integritatibus, quovis nominis vocabolo (sic) vocitatis, ad eadem bona de iure spectantibus, pro tribus milibus sexagenis grossorum Bohemicalium, quibus fideli nostro, strennuo ac nobili Vlrico de Rosenbergh ratione expensarum suarum per ipsum ad stipendiarios et familiares suos in servitiis nostris regalibus in extirpatione Wycleffistarum hereticae pravitatis fautorum procedente expositarum, posita et calculata cum eodem ratiocinationem nostram (sic, ratiocinatione nostra), comperimus sibi debitorem obligar2 maiestatem pignori (sic, pignore?), duximus obligandum ymmo obligamus et inpignoramus per praesentes per eundem Vlricum de Rosonbergh (sic) et suos heredes tenendum possidendum ac cum pleno dominio, nichil inde excipientes, utifruendum tam diu, donec sibi aut suis heredibus per nos aut successores nostros reges utputa Bohemiae vel alios quorum interest seu intererit, dicta tria milia sexagenae grossorum fuerint integraliter persolutae, tali conditione interiecta, ut idem Vlricus de Rosonbergh et sui successores abbati de dicta Corona pro tempore constituto et fratribus claustralibus loci eiusdem victum et amictum et alia necessaria aministrare (!), populosque et villanos in bonis ad dictum monasterium pertinentibus commorantes in antiquis eorum consuetudinibus et libertatibus, quibus ipsi actenus usi fuerunt et gavisi, irrefragabiliter conservare ac tenere, et quamprimo eidem Vlrico de Rosonbergh vel suis heredibus dictae (sic) tria milia sexagenae grossorum per nos vel nostros successores praedictos vel alios quorum interest seu intererit, fuerint persolutae, in continenti sine difficultate et aliquali litigionari3 processu dicta bona eidem monasterio de Corona remittere et resignare debeat (sic, debeant) et teneantur. Et quis vel qui cum eiusdem Vlrici de Rosonbergh voluntate praesentes litteras habuerit seu habuerint, illi vel illis ius competit omnium praemissorum. Harum nostrarum quibus sigillum nostrum appensum est testimonio litterarum mediante. Datum in civitate nostra Czaslaviensi feria tertia proxima post festum beati Michaelis archangeli, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo, regnorum nostrorum anno Hungariae etc. tricesimo quarto, Romanorum undecimo; Bohemiae vero primo.||
Am Kopfe der Urkunde links anstatt wie gewöhnlich am Umbug der Urkunde links: Commissio propria domini regis.

Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 405-408
Language:
Places
- Čáslav
Národní archiv, Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1035, in: Monasterium.net, URL </mom/CZ-NA/AZK%7CKoruna/1035/charter>, accessed at 2024-12-19+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success